Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Blaðsíða 142
128
HISTORIA JOMSBURGENSIUM
Tum Sigvaldus: Tu, qvæ sapiens solersqve prædicaris, nunc utile
aliqvod consilium excogita, qvo me ipsum risui scommatibusqve
aliorum non exponam. Cui Astrida: Cum regiam ingressus fueris,
fronte exporrecta vultuqve qvam potes maximé liberali esse te
velim, ne, si tristiorem solito Rex te persenserit, hesternis votis
animum tuum angi colligat. De qvibus si sermones conferat,
respondebis, vino mentis, manuum pedumqve munia alterari,
ut vir ebrius in alium pené qvam sobrius fuit transmutatus non
immerito dicatur. Sciscitaberis deniqve, si vota solvere certum
est, qvibusnam ille rebus te juvare velit. Qvod si suam operam
polliceatur, tu vicissim qvot navibus te instructurus sit, percon-
tabere, addes etiam permultis tibi ad hane rem opus esse navi-
giis, si res ad optatum finem sit perducenda. Ille vero, nisi me
animus fallit, suam tibi haud gravatim operam promittet, hac
spe fretus, qvod te vota neutiqvam soluturum certo sibi per-
svadet. Nisi autem vota reddideris, turpissimam ignominiæ labem
tuo asperges nomini, qva illud, donec vitalem ducis spiritum,
non liberabis.
Insecuto die, convivis convocatis Regeqve hesterna vota in
memoriam revocante, Sigvaldus ad Astridæ præseriptum se com-
posuit. Qvi cum å Rege, qvotnam se navibus instructurus esset,
sciscitaretur, et ille viginti tantum navibus Sigvaldum juvaturum
se diceret, Sigvaldus tam paucis navibus rem confici tam arduam
non posse respondit. Et qvandoqvidem, ait, hæc expeditio, si
fæliciter cadat alea, majus tibi qvam ullis aliis commodum et
utilitatem afferet, pluribus eam navibus juvare tui est officii. Cui
Rex subiratus: Qvot ergo tibi opus esse judicas? Ille Sexaginta
respondit. Tot, inqvit Rex, ubi volueris, in promptu erunt; tu
promissis maneas vide. Tum Sigvaldus: Eæ finito convivio fac
paratæ sint, etenim tum statim Haqvinum conventuri in Norva-
giam transmittemus. Rex autem subtristis demisso vultu sic re-
spondit: Istæ tibi nullam moram injicient; sed celerius qvam
putaram rem aggressus es. Qvibus gestis convivio omnigenis
salibus jocisqve refertissimo, cum dies permultos durasset, finis
imponitur.
5 votis < votum 1022. 15-16 persvadet <C persvadebit 1022. 26 afferret 1778.
29 Eæ] eo 1778. 33 putaveram 1778.
5
10
15
20
25
30
35