Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 144
130
HISTORIA JOMSBURGENSIUM
Barone centum stipatum comitibus convivium agitantem sub ve-
speram perveniret et famulis tristissimos rumores indicaret. Qvi-
bus auditls cum alii tum præ cæteris Haqvinus summa affectus est
tristitia et mærore. Augmundum igitur ad se vocatum interrogat,
qvid novi sibi communicandum habeat. Tum ille: Bellicos tibi, s
licet non exspectatos, rumores, o Haqvine, apporto; ingens enim
exercitus et incredibilis hostium manus Vichiam invasit et omnia
prædia, vicos, tuguria mira ferocitate et atrocitate devastat, nec
prius, qvantum conjicio, absistet, qvam- tu vindicibus armis ei
occurreris et nefarios hostium tumultus interceperis. Haqvinus 10
stomachabundus respondit: Non mirum est vos å spargendis
mendaciis non desistere, nisi qvispiam vestrum crucis supplicio,
aliis ut exemplo sit, affectus fuerit. Cui Ericus Haqvini filius
respondit: Vide ne tale, pater, temeré dixeris; vir enim bonus
et fide dignus est, nec libenter mentitur. Tum Haqvinus: homi-15
nem te novisse oportet, cum ei tam tenaciter patrocineris. Ad hoc
Ericus: Certé, nisi me animus fallit, aut oculi male prospiciunt,
Augmundus cognomine Albus familiaris et cognatus tuus est,
et ab eo non raro lætius meliusqve excepti sumus, qvam å nobis
nunc excipitur. Continuo Haqvinus eum ad se vocari jubet agni- 20
tumqve interrogat, qvis exercitus dux sit, qvodqve ei nornen. Cui
Augmundus Sigvaldum Strutharaldi, Boonem et Vagnum exer-
citus coryphæos esse respondit. Et in evidentiorem rei certitudi-
nem brachium mutilum omnibus astantibus ostendit. Ibi Haqvinus
amici casum tam acerbum gemens exclamavit: Ehev, summo af-2s
fectus es damno! Scis, obsecro, qvis tibi tam atrox et grande
vulnus inflixerit? Respondit Augmundus: Qvantum ex ipsorum
inter se colloqviis colligere potui, Vagnus Achonis hoc mihi dam-
num intulit. Pretiosum haud dubié annulum, Vågne Achonis,
lucratus es, qvem manui, qvæ viro é tabulato desilienti abs te 30
præcisa est, detraxisti. Tum Haqvinus: Ex omni militum numero,
qvos tota hæc mundi machina continet, nulli sunt, qvorum arma
magis metuam, qvam Jomsburgensium. Jam enim et maturo
consilio et viribus opus esse video. Nunc igitur mora omni de-
posita ad Svenonem filium meum nuncii mittendi sunt, ut ex- 3s
1 conmitibus 1022. agirante iyy8. 6 expectatos 1022. 8 mira] -f- iyy8. 24
adstantibus 17/(V. 25 exclamavit <C exclamat 1022. 31 præcisa] rorr. Gjessing; præscissa
1022, præscisa iyy8. 33 Joms-] Jonis- Jyy8.