Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Side 145
HISTORIA JOMSBURGENSIUM
131
ercitum, qvam maximum potest, colligat, et per totam Thrond-
hemiam eos conscribat, qvi armis gestandis idonei censentur,
et omnes naves mediocris magnitudinis armis et machinis bellicis
instruat. Hane autem profeetionem Erico filio suo demandat,
s dictitans omnes eo præsente ad arma sumenda alacriores futuros. 4I
Tum bellicis signis erectis undiqve milites ipse Haqvinus con-
flavit, qvibus vitæ et rei familiaris defendendæ cura aliqva fuit.
Jamqve in Sunnmairia ad insulam Hod Haqvinus eum filiis
Svenone et Erico aliisqve Norvagiæ proceribus navibus trecentis
10 stipatus convenerat. Hæc classis in sinu Hiorungavog Jomsburg-
ensium adventum opperiens in anchoris stabat.
Jomsburgenses vero, Vichia relietå, in septentrionalem Nor-
vagiæ plagam misera in omnes cruciatus exempla edentes navi-
gårunt, sinumqve Lupi (ut vocant) et Stad (sive pagus sit sive
is provincia) prætervecti ad insulas Militares cognominatas appu-
lerunt. Cumqve commeatus acqvirendi ergo in insulam continenti
viciniorem Vagnus trajiceret, forte fortuna provectæ ætatis rusti-
eum Ulvonem nomine capras duodecim vaccasqve tres agentem
offendit. Qvem ubi ad naves eum armentis cogi Vagnus man-
20 dasset, respondit Ulvo: Siccine Jomsvichenses, ex qvorum numero
vos esse reor, militiam exercent? Vaccas, capras et hædos miseris
colonis surripiendo nonne honestum sibi parant nornen? Ego
certé majoris gloriæ materiam nunc in manibus esse putavi, cujus
causa tam difficilem expeditionem vos suscepisse autumo. Vagno
25 autem, qvam materiam prædicaret, interrogante, respondit Ulvo,
Haqvinum in sinu isti insulæ propinqvo duabus aut ad summum
tribus stipatum navibus classem suam exspectare, eumqve nunc
levi negotio é medio tolli posse asserebat. Tum Vagnus: Ad
naves, ait, nos comitaberis viamqve, qva in sinum itur, mon-
30 strabis. Qvod eum ille, licet invitus, subiret, Sigvaldum reliqvos-
qve Jomsvichenses de his certiores reddit Vagnus. Qvibus auditis
anchoras protinus solvunt, iterqve sinum versus ductore Ulvone
suscipiunt. Cumqve ad fauces sinus fere perventum esset, Ulvo
in mare se conjiciens reetå continentem hostes adesse Haqvino
3s significaturus petebat; eum tamen Vagnus nantem hasta trajecit
1"2 totum Trondhemiam 1778. 8 Sunnmairia <C Summaria 1022; Summaria J77^*
10 Hiorunga- <C Hiorunga- 1022. 10, 12, 20 et 31 Joms-] Jonis- J77#. 27 expectare
1022. 28 asserebat] afferebat 1778. 29 sinu 17735 tamen] autem I77&*
9