Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 147
HISTORIA JOMSBURGENSIUM
133
insimulatus falso fuerat. Cum autem Enarus Haqvini, qvi nugis
delatorum aures dederat faciles, animum de die in diem malignio-
rem experiretur, abitum parabat. Cæterum id Haqvino animad-
vertente inhibitus est, et ab eo lancibus argenteis sed deauratis,
5 libris duabus, una aurea, altera argentea, imagines Jovis et Pluto-
nis seu Odini (qvos Haqvinus venerabatur) exprimentibus do-
natus manere jubetur. At Enarus nihilominus stomachabundus
Haqvinum idololatram clamitabat. Imaginibus autem hæc erat 43
vis addita, ut, si qvando rebus secundis oblectabatur, imagines
10 per lances ludere viderentur, sin vero secus, eæ immotæ steterunt.
Unde Enarus Skalaglam (lancium strepitus) dictus fuit; qvi hoc
accepto dono ad saniorem mentem rediit.
Alteri Islando Thorleifo Skuma nornen fuit, is etiam con-
dendorum rythmorum arte clarus Erico Baroni adhærebat; ter-
15 tius Vigfusus, qvartus vero Theodorus fuit.
CAP. XIV
Primus Haqvini cum Jomsburgensibus conflictus, et de Aslacho
mirabilia et inaudita qvædam.
Post hæc erectis signis accerrima initur pugna, cumqve ali-
20 qvandiu æqva utrinqve fortuna certatum esset, pars Haqviniana,
qvæ cum Boone dimicabat, inclinare cæpit. Qvod animadvertens
Ericus Baro, relicto Vagno Boonem adoritur, eoqve aliqvantulum
repulso ordinem in pristinum locum restituit. Interea Vagnus
ingenti conatu Erici socios impetens maximis eos cladibus affe-
25 cerat. Ericus etiam reversus gravissime å Vagno excipiebatur.
Hic enim cum Aslacho qvodam Calvo in Erici navem incursione
facta omnes pedem retroferre, illo ad dextrum, hoc ad sinistrum
navis latus liberam viam sibi parante, coegit. Ericus autem cum
suis illico actum, ni valida manu isti duo depellerentur, animad-
30 vertens suos ad pugnam graviter hortabatur. Qvorum aliqvi cum
Aslacho congressi nunc securi nunc gladio ejus caput, qvo de-
4 de auratis 1778. 6 Othyni 1778. 9 additæ 1778. 10 viderentur <C videbantur
1022. 11 Skaulaglamm 1022. 15 Vig Fusus 1778. 17 Joms-] Jonis- 1778. Aslako
1022 (sic semper). 18 qvædam] -f* creditu 1778. 30 hortabatur <C hortatur 1022.
31 nunc 2] -j- vero 1778 (postea add.).