Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 150
136 HISTORIA JOMSBURGENSIUM
Eandem etiam Sigvaldus, omnibus id comprobantibus sociis, vidit.
Is asserebat non cum hominibus sed dæmoniis nunc rem esse.
Hac vero tempestate se aliqvantulum remittente Haqvinus denuo
Thorgerdam ejusqve sororem Yrpam invocare cæpit, addens
victoriam, si modo contingeret, satis se magno precio emisse.
Tum priore longe sævior tempestas eos invasit, et Jomsvichenses
tam inusitatis grandinis ictibus converberavit, ut oculorum usum
eis adimeret. Jamqve duas in Haqvini nave mulieres, ambas
eodem, qvo priorem viderat, officio fungentes, Havardus con-
spexit. Maxima tum Jomsvichensibus damna illata sunt; qvibus
licet homines dæmonesqve negocium facesserent, animo tamen
acri, qvoad licuit, fuerunt et constanter se defenderunt.
Hoc tempore in Boonis navem Thorchillus Midlangerus in-
cursionem fecit, Booniqve partern nasi primoresqve dentes cum
mento gladio abscidit. Tum Bo(o) : Certé Danas virgines posthac
svavia nobis basia dåre pertædebit. Deinde Thorchillum ag-
gressus eum medium dissecuit, qvo facto cum scriniis auro onustis,
qvæ Strutharaldo qvondam eripuerat, in mare prosiliit. Hic erat
illius exitus, qvem communis omnium fert opinio in angvem
versum ingentem, auro incubantem sinum istum occupare. Ang-
vem enim post id multoties conspectum perhibent.
Dum hæc aguntur, Sigvaldus, summus Jomsvichensium prin-
ceps, fuga facta, ut idem reliqvi faciant, jubet. Vagnus vero id
animadvertens arreptam hastam Sigvaldum confossurus in eum
torsit, qvæ tamen præter Vagni expectationem virum ad clavum
sedentem transvolavit. Tum Vagnus irå percitus exclamavit:
Hominum, inqvit, turpissime et effæminate canis, cur primus
omnium turpi fugæ te das tamqve gnavos milites in extremis
constitutos deseris? Egregiam vero tibi laudatissimisqve Joms-
vichensibus, qvos effrenis tua amentia hue perduxit, hoc pacto
laudem paras? Aliter Palmatoko, si in vivis esset, nobiseum
ageret. O, funestum diem, qvo te in ducem accivimus!
Sigvaldus his nihil permotus manibus pedibusqve fugam
moliebatur. Eum continuo Thorchillus viginti navibus Sigvar-
dusqve Capa inseqvuti sunt. Jamqve nox appetebat. Haqvinus
8 naves 1778. 17 eum] in I77&- 30 effrænis 1778, 35 Capa] corr, Gjessing,* Caupa
I022> Capu 1778.
5
10
15
20
25
30
35