Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 151
HISTORIA JOMSBURGENSIUM
137
autem et Ericus cum reliqvis Norvagis proceribus in terram
descenderunt, custodia prius posita, ne cuiqvam Jomsvichensium,
qvi reliqvi erant, effugiendi spes esset.
Haqvinus deinde tentoriis positis divæ Thorgerdæ potentiam
5 exploraturus grandinis molem trutina expendit. Cujus singula
grana monetæ vel ponderis Eyri nominatæ gravedinem adæqva-
bat. Reliqvum noctis in ligandis curandisqve vulneribus con-
sumitur.
Porro Vagnus et Biorno Bretlandus, qvi soli cum sociis
10 octoginta ex Jomsvichensibus remanserant, inter se consultabant,
an in navi Haqvino se dederent, an vero tentanda fortuna et,
an salvi terram aliqva ratione pertingere possent, tentandum
esset. Sed cum posterior universis arrideret sententia, malo in
mare deposito omnes sese commiserunt, qvod ad scopulum qven-
15 dam å continente longo aliqvantulum intervallo semotum, qvem
tamen illi pro continente habebant, eos detulit. Ibi viginti ex eis
vulnerum sævitia eadem nocte vitam finierunt. Reliqvi insecuto
mane capti, ad funem qvendam alligati supplicio asservabantur.
Eadem nocte Haqvinus ignem accendi curaverat, ad qvem
20 cum inter alios Gudbrandus Albus Haqvini cognatus et amicus
intimus se foveret, sagitta confossus vitam cum morte com- 47
mutavit; cujus mortis authorem perqvirendi ergo cum naves å
Jomsvichensibus relictas Thorchillus Leira et Sveno scrutarentur,
militem qvendam nomine Havardum in Boonis nave pedibus
25 orbum, se ejus facinoris authorem esse fatentem, invenerunt,
qvem gladio Thorchillus confodit.
CAP. XVII
Jomsburgensium constantia hic describitur.
His gestis, de Jomsburgensibus sententia lata est, ut vide-
30 licet capitis supplicio afficerentur. Horum tum temporis ubiqve
locorum constantia prædicabatur, qvod mortis metu neqvaqvam
tangerentur, qvod an ita se haberet, Thorchillus Leira carnificis
fungens officio experiri voluit.
1. 2. 3. Jamqve primum tres adducebantur, qvorum capita,
9 Biorno 1022. 11 Haqvini 1778. 16 habebat 1778. 25 facinoris] fascineris I77%*
32 Thorkillus 1022. 34 1. 2. 3.] -7- 1022.