Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 152
138 HISTORIA JOMSBURGENSIUM
cæsarie virgis implicata, lictores substinebant, ne se deprimendo
ictum eluderent. Hos continuo Thorchillus capite piexit. Deinde
Haqvinum alloqvitur: Audivi, inqvit, sæpius, Haqvine, eum, qvi
tres homines continuo ordine decollat, animo fore abjecto et
timido. Numqvid autem in me illud animadvertis? Cui Haqvinus :
Non minus perspicio; attamen nescio qvid color facei tuæ
immutatus mali ominis mihi præ se ferre videtur.
4. Qvartus ad locum supplicii adductus å Thorchillo, qvonam
animo mortern subeat, interrogatur. Is cum animo intrepido eam
se subiturum, qvandoqvidem sibi ut patri moriendum esset, re-
spondisset, per Thorchillum decollatur.
5. Qvintus adductus similiter respondit se legum å Palma-
tokone latarum parum memorem, si mortern iniqvo ferret animo.
Semel enim omnibus moriendum esse. Qvibus dictis interficitur.
6. Sextus nihil magis in votis fuisse ajebat qvam cum laude
et gloria mortern oppetere, qvod cum nunc demum sibi contigisset,
gladio lubentem et inpavidum collum se præbere. Qvem etiam
Thorchillus capitis supplicio affedt.
7. Septimus, ut adductus est, ita inqvit: Mors, ait, vita mihi
potior est multo, ideoqve me qvam citissimé e vivis exime. In-
terea tamen, ut cultellum manu teneam, largiaris oro. Joms-
vichenses enim hane diu controversiam agitårunt, an aliqvo
sensu caput truneum præditum sit. Id si verum fuerit, ego de-
collatus cultellum terræ impingam, sin minus, cultellus é manu
decidet. Eo supplicio affeeto, culter, prout par erat, sponté
cecidit.
8. Jamqve octavus ad supplicium trahebatur, qvi mortern,
ut socii, se non flocci facere respondit: Unicam tamen petitionem,
inqvit, me apud te, Thorchille, obtinere facias, ut å fronte meum
petas jugulum diligenterqve animadvertas, an ego ulla in re
pertimescam vel etiam ullum superciliorum nutum edam. Id vero
cum Thorchillus egisset, nullam in eo timoris notam animadvertit.
9. Nonus vero eleganti mirum in modum cæsarie, ubi suam
in morte perferenda constantiam copiosé prædicasset: Id unum,
ait, mihi concedi peto, ut non ab apparitoribus sed Haqvini aliqvo
5 Nunqvid 1022. 20 e] -f- 1022. 22 hane — agitarunt] diu hane ag. contr. 1778.
32 animadvertit] advertit 1022.
S
10
15
20
25
30
35