Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 153
HISTORIA JOMSBURGENSIUM
139
eximiæ virtutis milite ad supplicium ducar; insuper is, cui id
muneris demandatum fuerit, manibus suis crines meos involvat.
Ego enim, qvi eos tam diligenter hactenus å sordibus et immun-
ditie conservavi, nolo eos in extremo vitæ puncto cruento sangvine
5 commaculari. Cujus petitioni Haqvinus acqvievit et id muneris
cuidam aulico demandavit, qvi utrumqve brachium crinibus im-
plicaret ejusqve caput sustineret. Thorchillo autem gladium in
eum stringente, Jomsvichensis se subduxit, ictumqve sibi inten-
tatum in militem, cui Thorchillus brachia amputabat, convertit.
10 Huic Jomsvichensi, qvi Boonis se filium octodecim annos natum
prædicabat, Svenoni nornen erat; ei pacem å patre, sed ægré
tamen, Ericus impetravit.
10. Porro decimus animo lubentissimo mortern se oppetere
dicebat, si prius qvæ vovisset vota posset solvere. Erico autem
15 nornen votumqve sciscitante, nornen sibi Vagno esse respondit,
voto autem se adstrictum ajebat ad stuprum filiæ Thorchilli
Leiræ inferendum. Cui Thorchillus: Ego, inqvit, ut isthuc votum
non succedat, efficiam; simulqve gladio eum petere statuit. Qvod
animadvertens Biorno Bretlandus Vagnum, qvi alterum pedem
20 solutus, alterum fune constrictus erat, manibus valide propulsum
præcipitem dedit, qvo factum est, ut Thorchillus, qvi totis viribus
ensem impulerat, funem dissecaret gladiumqve, sed inopinato,
dimitteret. Fune discisso Vagnus se continuo in pedes, arrepto
gladio Thorchillum confodit. Post id Erico pacem offerente,
25 Vagnus eam se respuere ajebat, nisi omnes superstites Joms-
burgenses in gratiam reciperentur; id Ericus ita futurum recepit,
qvod tamen ægerrimé apud Haqvinum obtinebat.
Porro his transactis Vagnus Thorchilli filiam Ingiborgam
duxit uxorem, primoqve vere magnificentissimis ab Erico donatus 49
30 muneribus in Fioniam transmisit, cui multum diuqve tam bello
qvam pace insignis præfuit. Sigvaldus vero Thorchillusqve fratres
Selandiæ summa eum laude imperarunt. Fuit autem Sigvaldus
ante alios ob sapiens solersqve ingenium commendabilis, qvi
qvali esset animo primo intuitu et primo congressu haud facile
35 erat dignoscere. Multa de eo adhue commemoranda restant,
3 å sordibus hactenus 1778. 19 animadvertans 1778. Biorno 1022. 28 Ingiburgam
1778.