Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 157
In collectanea historica ad clarissimum virum
Nicolaum Cragium, I. U. D., interpretis præfatio.
De prima gentium migratione, qvomodo post magnum illum
et memorabilem cataclysmum per orbem universum dispersæ
s sint, nihil sane novi apud nostros scriptu dignum reperio.
Qvæ autem de hac re alii sive Græci sive Latini senserint
veteres aut neoterici scriptores, non mihi admodum constat, nec
si maximé constaret, esset qvod hic repeterem. C. Taciti libellum
inspexi, qvi circa an. D. ioo scripserat, et recentiorum præterea
10 opiniones aliqvot, ut Sabellici et Philippi, qvi cum veteribus illis
vobis ad ungvem noti. Qvorum opiniones qvidem mihi nec fas
attingere, nec animus. Nostri autem historici omnes suas anti-
qvitates ab Odini (qvem Saxo Othinum) cum suis ex Asia in
Europam ingressu repetunt. Ulterius non soliti sunt regredi,
15 nam qvamvis inciderim in genealogias qvasdam longe ulterius
extensas, non magni facio; nuda enim nomina continent, si tamen
nomina, adeo enim depravata sunt ut nihil supra. Deinde etiam
illæ genealogiæ per Odinum numerantur, ita ut nullum qvi ante
Odinum Europam ingressus sit aut incoluerit contineant. Qvæ
20 ’dcirco nihil ad gentium migrationem Odino antiqviorem in-
qvirendum vel cognoscendum conferunt.
Odinus autem ille in Pompeji magni tempora incidit ex no-
stratium universali consensu. Hoc nihil antiqvius habent rerum
Danicarum scriptores, qvod uspiam reperire licuit, sive illi å
25 Dan ut Saxo, sive Scioldo ut nostri, initia sumant; utroqve enim
Odinus antiqvior, ut et ipsi Dano Scioldus tempore prior erat.
Qvocirca magnopere desideramus, ut Nicolaus Heldvaderus,
Astronomus in agro Slesvichensi, relationi suæ fidem faciat,
dum in Calendario hujus anni 1597 ad finem Martij annotatum
30 reliqvit annum et tempus regni Dan, primi Regis Daniæ, annum