Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Blaðsíða 168
154
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
2. membrum
præfat ionis
momenti, fateor, sed qvibus meliora aut veriora apud nostros
non reperies. Alterum præfatiunculæ caput collectanea hæc no-
stra concernit. Norvegica primum collegi et Svetica; hine Danica;
eo consilio, ut qvam plurima ad ornanda vel augenda ista Danica
antea mihi nota essent. Profectum vides, exiguum sane lucellum, 5
sed forte, si veri investigatio cordi est, ut est, non ubiqve contem-
nendum. Codices et volumina nostratium, in antiqvissima mem-
brana descriptos, 26 habui ad manus et certe longe piures; leetos
enim subinde possessoribus restitui. Hi mihi omnes penitus lu-
strandi erant, ne lineam ad præsens negotium spectantem com-10
mode oblatam negligerem. Inutilis profeeto labor, sed omnino ad
hane rem necessarius, multa legere, pauca annotare.
Magnum illud dispendium temporis, unde tamen constat non
esse laborem ex eo æstimandum, qvod pensum exiguum confecisse
mihi videar; major enim erat leetionis labor, qvi monstrari non 15
potest, nec is parum molestus in libris vetustate et situ qvoad
leeturam denigratis (cujusmodi plurimi) ad lychnum perlegentis,
ut plurimum in bruma; ingratum prorsus oculis exercitium et
unieuivis non ita promptum, ubi eadem vertenda, scribenda,
rescribenda mihi soli; ejus enim, qvem vides me adhibuisse, ama- 20
nuensis pravitas plus me pergere volentem remorata est qvam
promovit; cujus me idcirco poenitet. Hæc autem ipsa nullå alia
de causa hic ascribo qvam ut pensi nostri parvitas veniam merea-
tur facilius; maximé autem eo qvod hæc nostratium monimenta
majora aut meliora neqvaqvam suppeditent, qvantumvis multa 25
et prolixa, nisi qvis de musca elephantum declamando facere
aveat, id qvod mei officii non erat. Neqve verbum verbo reddere
volui, nec potui; nec qvivis alius ubiqve poterit, qvåcunqve lingvå
vertat. Præterea si qvis illud tentaret, decennii labor id foret;
et leetor demum pauciora multo intelligeret, qvam si interpreti 30
phrasis sit libera. Ad hæc ob tautologias, perissologias, pleonas-
mos, verborum deniqve myriades, ubi tria sufficiunt, nauseare
legentem necesse esset, eum tamen lingva per se alioqvi diserta
et ornata satis, eum eå qvis reeté utitur; qvod vel ex oratiuneulis
qvibusdam, qvas interdum ad verbum descripsi, et responsis ac 35
dictis qvorundam sat rotundis colligi potest.
Juro tibi, Doctor Nicolae, si vetera ista ad verbum translata
haberes, præ his paucis contemneres. Illam enim omnium com-