Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Síða 169
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
iS5
mentariorum veterum de his rebus verbalem translationem et
tædiosos carceres juxta æstimo; malim enim funiculum ex arena
nectere. Qvod cum ita sit, ego me ad res astrinxi; eas tibi spondeo
notatu dignas aut nullas, aut sané paucas neglectas, ex his qvidem
5 qvæ mihi oblatæ sunt.
Qvod ad historiam Norvegicam annotatum est, supplemen-
tum historiæ Norvegicæ indigitavi: Eoqve historiam continuam
non descripserim, cujus bona pars é Norvegico in Danicum
idioma translata est et Hafniæ edita 1594, qvem libellum inter
io scribendum compendium Danicum Hist. Norveg. sæpius nun-
cupavi, qvoties eo lectorem remisimus. Consulto autem ea qvæ
illic habentur non repetivi omnia, eo qvod non male translata
sint, sed commodum contracta passim, qvamvis alibi etiam nimis
concisa, alibi mutila et manca, nonnunqvam prava, sed rarissimé.
15 Ea ego supplendo, augendo, emendando restituere conatus sum:
ita tamen, ut cum hoc nostro supplemento illud historiæ corpus-
culum et compendium Danicum semper conferre necesse sit.
Particulares virorum celebrum vitas Regum historiis suo qvam-
qve1 loco intexui. Qvæ an heterogenea videri debeant tute arbiter
20 esto; mea sententia judicio statqve caditqve tuo2. Sane absqve
eorundem injuria non bene omitti posse videntur; et cum peculia-
ris scripti exigua materia foret, his contexui. Nec enim bene
negari potest, qvin membrum aliqvod historiæ ipsorum Regum
constituant. Apophtegmata, qvæ pauca fere sunt, in his ipsis
25 sparsa reperiuntur. Adjunxi huic supplemento Norvegico baro-
num Orcadensium originem, genealogiam, successionis ordinem
et rerum gestarum (qvæ vix ullæ præter intestinas lanienas repe-
riuntur) compendium; omnia tribus pene pagellis contenta.
Qvæ de rebus Danicis delineavi, fragmenta nuncupavi. Talia
30 enim sunt. Cujus rei culpa in me neqvaqvam residet: scripsissem
enim longe auctiorem historiam, si eam antiqvitates nostræ sup-
peditassent, et qvidem lubens.
De Sveticis rebus minimum mihi obvium: Regum aliqvot
nomina vix nuda. Catalogum Regum Sveciæ eas chartas inscripsi,
35 Fragmentis rerum Danicarum affixas; qvas etiam, si videbitur,
inspicies.
Supplement.
Hist. Nor.
Rerum Dan.
fragment.
Catalog.
RR Svec.
qvanqvam cod. 2 suo cod., corr. Olrik.