Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Side 181
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ 167
Qvamvis autem vlro de sua patria bene merito, Saxoni Gram-
matico, nihil derogatum velimus ae ne contradictum qvidem (in
gratiam scilicet celeberrimæ Danorum gentis), si id per rerum
veritatem liceret, tamen causam subesse non putamus nec vide-
5 mus, cur å nostrarum antiqvitatum, qvas bene multas ad manus
habui, unanimi consensu discedamus, idqve tanto minus qvod
nullum occurrat exemplar uspiam, ne unum qvidem, qvod Sax-
onis narrationibus suffragetur, aut universali nostrorum con-
sensu(i) qvoad rerum summam contradicat, cum ille tamen
10 interim asserat multa se å nostris mutuatum. Nihil hic necesse
discrepantia loca seu narrationes producere, vel operosé recen-
sere, id enim ex ipsa historiarum collatione cuivis obvium. Unum
tamen aut alterum attingam. Libr. 7. Saxo commemorat Ringo-
nem qvendam Inghaldi1 f., qvi Haraldum Hildetannum prælio
15 victum occiderit. Ille autem Ring, Haraldi Hilldetanni victor,
fuit Sigvardus Ring, Lodbrochi pater, nostris id passim asseren-
tibus, id qvod etiam Saxo nobiscum fatetur imprudens eodem
nomine loci, in qvo depugnatum est, qvem Vellejus danicé vertit
Bravelsse ut nos. Eundem hunc Sigvardum Ring affirmat Saxo
20 natum patre Sigvardo qvodam Norvago Lib. 9., sed neutrum
verum est. Etenim2 Sigvardus Ring, Lodbrochi pater, parentem
habuit Randverum nomine debellavitqve patruum Haraldum
Hildetann in loco Brauelsse. Vid. Catal. Regum Sveciæ. Itaqve
hic Saxonem sibi ipsi (non solum nobis) contrarium judico,
25 eundem Ringonem nunc Inghaldi, nunc Sigvardi filium statuen-
tern. Similiter lib. 10. crassi deprehenduntur errores. Svenonem
Tiugesskiegg R. D. ait natum Gyrita, filia Bernonis, Sveciæ
Regis. Cum is vilem ancillam Toci3 Baronis in Fionia, Æsam
nomine, matrem habuerit (æqve autem veteres legitimos et
30 illegitimos curabant filios plærumqve, præcipué si qvi legitimos
nullos reliqverunt, ut istius Svenonis pater Haraldus). Biorno
1 Sic St. (vide infra), Inghildi cod. 2 Sic St., Ethenim cod. 3 faci cod., Foci St.
P. 1671-1681° Qvamvis — animadvertisse St. y. Stephanii Prolegomenis in Notas uberiores,
Sor<g 1643, p. 37-38, inserta sunt, unde lectiones varias adferimus (St.). 4 non subesse St.
8*9 consensui St. 13 Libr. 7. ] Hist. Dan. St. 14 Inghaldi St. Hyldetand St. 15
Ringo St. Hyldetandi St. 19 Bravelse St. 20 Norvego St. 21 Etenim St. 23 Hylde-
tand St. BrafFuellse St. Vid. — Sveciæ] -f* St. 24 ipsi — nobis)] -7- St. 27 Tiuffgeskeg
St. Biornonis St. 28 Foci St. Aasam St. 29 et] ac St. 30 plerumque curabant filios St.
Neqvissimos homines
Norvegiæ contra Sver-
rum Regem juvit Val-
demarus R.D., de qvo
Sverro multa præter
veritatem et præter
Historiæ legem Saxo
odiosé et contumeli-
osé in gratiam Valde-
mari confinxerat, si-
nistris forsan aliorum
relationibus tem-
pore belli deceptus
et ipse forsan Norvego
parum amicus.