Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 183
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
169
inde ab Odino numeraret. Cujus rythmi dicti sunt Haleygietall1,
qvod principes in Halogalandt in Norvegia potissimum con-
tinuerint, istius autem Inglingetall1, qvod Ingonis Sveciæ Regis
posteros recensuerint.
s Non sunt autem vocata in dubium, qvæ poétæ veteres coram
Regibus decantabant. Longe longe affuit adulationis amor å
severitate illa antiqvi seculi, adeo ut si jam poétæ placendi
gratiå mentiri aut fingere voluissent, irridere visi fuissent. Illi
igitur duo rythmistæ antiqvissimi sunt historiarum Norvegicarum
w authores. Tertium commemorabimus Thorgeirum qvendam Nor-
vegum, qvi cæso Haqvino divite et malo habitavit in eo loco
ubi postea ab Olao Triggonis Nidrosia fundata est; nornen villæ
Thorge(i)ri2 Nidarnes. Vir ille erat præteritarum rerum, qvas
vel antiqvo rumore et constanti fama, vel etiam rythmorum
15 poéticorum indagatione didicerat, solida memoria præstantissi-
mus, præterea etiam valde grandævus, ut vel suo tempore gesta
plurima meminisse potuerit.
Ab hoc historias didicit qvidam Islandus, qvem qvarto loco
numeramus, Ottho Colli filius, celebris viri in Islandia, Halleri
20 de Sijdu, nepos.
Ottone dictante primus Islandorum historias literis mandavit
Arias qvidam, vitæ genere sacrificulus, cognomento Are hin
Frode, eo qvod multarum rerum scientiå polleret, natus Anno
Christi 1066, pluribus ille monitoribus et institutoribus usus.
25 Annos 14 in adolescentia vixit apud Hallerum qvendam in
parochia occidentalis Islandiæ Hauchedall, qvi Hallerus jam
multis annis magna familiaritate Olai crassi usus fuerat in
Norvegia. Natus is est Anno C. 996, et historica plurima å
Norvagis earum rerum peritis acceperat.
Habuit etiam Arias3 multa ab Episcopo Scalholtense Isleifo
et aliis harum rerum gnaris, eos indefessus percontabatur sedulo,
donec et Regum et aliorum virorum illustrium historiæ in me-
diocrem cumulum assurgerent. Hic forte est Arias, qvem Vel-
lejus Arvidum vocat, et ille Isleifus Scalholtensis4 Episcopus in
35 Islandia, qvibus plurimum qvoad histori(c)am veritatem tribuere
solet. Porro hæc ipsa, qvæ nos vertimus, illi scripserunt; qvibus
Nihil igitur
illi poeticum
nisi solum
rythmum ha-
buerunt.
Anno Ch. 996
1 -tell cod. 2 Thougeri cod. 3 Arrias cod. 4 Scalholtfensis cod.