Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 184
170 SUPPLEMENTUM HIST0RIÆ NORVAGICÆ
igitur illi nomine solo placent, hic non in scriptis displiceant.
Repperi etiam qvendam Eiricum1 Ottonis aliqvam historiarum
nostratium partem elaborasse. Sed hic Vellejus aut alius qvivis
excipiet vidisse se Norvegiæ Chronicon Arvido et Isleifo
ascriptum, ubi qvæ hic å me congesta sunt non habentur. s
His ego respondeo: eos qvi de rebus Norvegicis scripserunt
duum generum monumenta reliqvisse; aut enim Regum seriem
cum universali rerum gestarum compendio continent (cujusmodi
est Chronicon illud Norvagiæ, qvod ut existimo Arvido et Isleifo
ascribunt, nostris Kongebogen, editum opusculum danicé 94. 10
Ubi certé ea desiderantur plæraqve, qvæ ego hic collegi), aut
particularibus historiis et voluminibus unius aut alterius Regis
facta et res gestas complectuntur et locupletissimé describunt,
unde hoc meum historiæ supplementum consarcinatum est.
Tales sunt peculiares historiæ Olai Tryggonis, Olai crassi, 15
Haraldi crudelis, Sverri RR. N. et similes. Deinde etiam par-
ticulares historiæ, seu illustrium virorum qvædam vitæ exstant;
omnium2 istarum consentaneum est authores fuisse eosdem, aut
certé has locupletiores historias speciatim scriptas alium qvendam
ad compendium illud redegisse; cujus tamen merito authores 20
habeantur, qvi regum facta si(n)gillatim scripserunt. Hæc inter
se non pugnant.
His igitur authoribus cum nonnullis aliis non recensitis, qvi-
bus nihil nostra lingvå scriptum, qvoad rerum summas, contra-
rium reperimus, nostrarum historiarum veritatem asserendam 25
putavimus. Cum qvibus siqvidem doctissimus Saxo paucissima
(propé dixissem nihil) communia habeat, plæraqve contraria,
non immerito dubitaverim, an se ab Islandorum monumentis
magnam sui operis partern mutuatum esse veré dixerit. Qvod
ipsum ego tibi, clarissime Doctor Nicolae, privatim (ut hæc 30
omnia) scribo, publicé meis verbis non proferendum, tantum ut
hic te scrupulus non lateret, dum tu historiæ veritatem solicitus
nocte dieqve investigas.
* Ennerum cod., sed manu rec. correctum.
^ omniam cod.