Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 186
Haraldus Pulchricomus
Transitio å
prædictis
ad seqventia
Qvid in his
collectaneis
expectandum
tertius monarcha Norvegiæ
CAPUT i
Transitio relationis a Noro ad Pulchricomum; ejus nativitas,
parentes, imperium, indoles, votum et in concione oratio. s
A Noro ad Haraldum (Sæmingo vix nomine notato) libe-
riore cursu transilimus; qvanqvam plurimum inter eos temporis,
piures etiam Reges non monarchæ tamen intercesserunt, qvem-
admodum supra monui, regnum Norvegiæ inter posteros Nori
tanto in minutiores partes esse divisum qvanto illi piures extitere. 10
Qvo factum tandem, ut multi suå exiguå sorte non contenti
alienas opes et regnum invaderent. Hine seditiones et bellorum
turbæ intestinæ et cum extraneis, hine vis, incendia, fraudes,
furta et rapinæ. Hine etiam, cum sine Deo viveretur, nec vide-
rentur humanæ vires ad omnis generis ethnicos et vitiosos is
affeetus explendos sufficientes, ad iram, inqvam, invidiam, odium,
ambitionem, fastum, auri opumqve sitim extingvendam satis
idoneæ, natum est illud execrabile magiæ diabolicæ exercitium,
qvo miseri illi usqve ad Haraldi Pulchricomi tempora occupatis-
simi vixerunt. Cum igitur ille Norvagiæ status nihil qvicqvam 20
dignum habeat in qvo scribentis animus occupetur (ut videre
est in Compendio Danico; nec enim illud seculum posteriores
Norvegi aliis historiarum commentariis vel annalibus dignati
sunt), nos contenti genealogiarum continuatione jam superius
ob oculos posita ad Pulchricomum reetå pergimus, ea fere solum 25
annotaturi qvæ in Chronici Norvagici Compendio, Anno C. 1594
Danica lingva Hafniæ edito, aut omissa sunt aut secus qvam
res håbet tradita.