Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Síða 187
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
17 3
Cum igitur usqve ad annum Christi 849 ethnicæ rabiei, ido-
lolatriæ nefandæ, cædibus, libidinibus omnibusqve vitiis et artibus
diabolicis Norvagia hospitium præbuisset (qvod temporis spatium
alii 500 annorum periodo ex fatali rerum fere omnium serie
s et conversione conjecturå verius qvam re ipså determinant), et
Deus optimus max. etiam illius gentis miserturus informem
Norvegicæ Reipub. formam rursus ad monarchiam redigere
vellet, natus est Haraldus anno Ch. prædicto 849 (qvamvis
paulo aliter å nobis alibi librariorum errore deceptis annotatum
10 est, videlicet 846, in commentariolo de Islandia), patre Halfdano
Nigro Opplandorum Rege, matre vero Ragnhilda1, qvæ Ragnari
Lodbroch Regis Daniæ abneptis fuit, ut ex proposita superius
genealogia constat. In puerit(i)a 5 annos å gigante qvodam
Doffrone in montis speluncå educatus est, unde etiam cognomen
15 Doffrafostre 0: å Dofrone nutritus; habuit et tertium cognomen
Luffa, å promissa nimis cæsarie, anteqvam å Raugnvaldo2
barone tonderetur.
Hic decennis mortuo successit patri, rerum administratione
avunculo Guttormo commissa. Inde procedente ætate animum
20 ad Norvegiæ monarchiam appulit, cujus rei occasionem præbuit
non tantum petitæ sponsæ durum responsum (qvæ nisi monarchæ
nubere noliet), ut in Danico compendio legitur, sed animus in
primis generosus et ad res magnas et præclaras accensus; id
qvod ex hac Regis adhuc adolescentis oratione et voto religioso
25 liqvere potest. Fertur enim in freqventi incolarum conventu in
hæc verba locutus: Sancté juro et polliceor, inqvit, me nulli ex
vulgaribus Diis hostiarum oblatione serviturum esse, sed ei soli
qvi mundi hujus et universorum parens et fabricator est, cumqve
Norvegiæ monarchiam adipisci proposuerim, illo omnium mo-
30 narcha fretus qvod statui aggrediar, hoc addito edicto, ut omnes
ac singuli qvi me principem agnoscunt eundem mecum Deum
colant, qvi secus faxit læsæ Majestatis reus punietur. Nam qvæ
demum est amentia, si eum mihi aut aliis opem laturum sperem,
cujus regnum excavatæ arboris trunco aut unius saxi basi per-
3s angusta terminatur? Homo sum, humanis qvoqve legibus
naturam meam teneri sentio, ut videlicet tandem moriendum
Nativitas
Parentes
Haraldi cognomina
aliaj primi
rationem reddit
Compend. Dan.
Doffrefiell.
Cum Pulchricomi
nornen
adipisceretur
Imperium hære-
ditarium.
Indoles et animus
monarchiæ cupidus
Votum et oratio
1 Ranghilda cod. % Rougnvaldo cod.