Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 188
174
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
Sapientia præstare re-
liqvis plane regium
Proregis seu Cancel-
larii oratio
Cancellarii votum
et jusjurandum
Velim hic sibi lector
persvadeat nos Pulchri-
comum non Christia-
num sed nornen ex sani-
oribus ethnicis statuere.
mihi sit necessario. Qvod si me immortalem scirem, non forem
solius Norvegiæ nec nisi totius orbis imperio contentus. Hi igitur
Dii plebei, si immortales, si me aut aliis potentiores essent, num
qvæso regnum suum tam angusto limite describerent? Hine
indueor, ut præ cæteris Regum id proprium esse velim, qvibus 3
sapientiam et potentiam Deus largitus est, ne Deos sibi alios
fingant præter eum qvi hæc universa et creavit et conservat.
Et qvidem qvod ad me attinet, sicut in solius Dei et unius omni-
potentis et omniscientis obseqvium me do dedicoqve, spretis
penitus Diis vulgaribus et eorum cultu plane posthabito, ita 10
qvoqve non prius desistere certum est qvam oppressis aliis Nor-
vegiæ Regunculis monarchia firmiter potiar.
CAPUT II
Guttormi Proregis oratio; Haraldi animus ethnicismo inimicus;
vis; barones qvi et hos creandi ritus; Haraldi sævitia; translatæ 15
alid Norvegorum coloniæ. Orcades, Hebrides, Hetlandia ut coli
coeptæ, ita mox tune subactæ; Haraldi uxores, liberi, obitus.
Dixerat in hane fere sententiam Rex adolescens Haraldus,
eum avuneulus Guttormus et hactenus Prorex sic exciperet:
Similem profeeto et veré stupendam, viri optimi, in puerili20
pectore, scientiam aliis regalibus virtutibus mixtam cernitis, qvæ
me et vos omnes movere merito debet, ne å tam sapiente, bono
et heroico principe discedamus; dico præcipue nos, qvi fidelem
semper operam majoribus ipsius non sine laude præstitimus.
Qvamvis autem ea res magnas ipsius factoribus difficultates25
est paritura, tamen virtus et fides nostra reqvirit, ut prius qvor-
sum res evasura1 sit videamus qvam å tantæ spei principe
deficiamus. Qvibus dictis Guttormus regio exemplo sese ad
unius Dei cultum jurejurando obstrinxit.
Hic fuisse fertur Haraldi regnum capessentis2 animus, nec 30
diversum probat exemplum qvod postea in filium magum et
socios hoc eodem zelo adductus edi curavit, de qvo infra; item
1 evasum cod. % capescentis cod.