Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Síða 189
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
i7S
illud qvod filiorum unum ad Adalsteinum Regem Angliæ Christi
fide imbutum educandum miserit. Cæterum qvid apud incolas
in delenda idolomania profecerit, non est memoriæ proditum.
Certé haud multum profecisse indicio sunt maximæ secutorum
s Regum in reprimendo ethnicismo (ut vocant) difficultates.
Haraldus autem cum anno Christi 868, ætatis 20, Norvegiæ
monarchiam obtineret, regnum suum honestis legibus et optata
pace firmavit, exceptis1 iis incursionibus qvæ ab extraneis aut
etiam ipsis Norvagis ob illius vim ultro exulantibus fiebant.
10 Qvamvis enim innata ethnicis scelera exstirpandi studio in
patriam sæviret Haraldus, qvoad id qvod voluit obtineret,
plurimi tamen imperium ipsius obtrectabant, ideoqve patriå et
amplis prædi(i)s exuti sponté cedebant. Alii in Islandiam, alii alio
colonias, ut ita dicam, transferentes, ut alibi å nobis monitum
is est. Apud qvosdam ipsius vis crudelitatis et tyrannidis nornen
meruit; nullus enim erat subditorum qvi illo Rege proprium
qvicqvam ex bonis immobilibus teneret, sed pené omnes regii
coloni seu emphyteutæ2 dicebantur.
Adhuc cuilibet provinciæ (Søssell, fougderie eller Følcke
2<> intelligo) baronem præfecerat. Fuére ergo tot barones qvot
provinciæ; eæ supra numeratæ sunt 28, et fuerunt forte nunc
piures, nunc pauciores. Baronibus autem tertia pars reddit(u)um
cedebat. Ea vero, auctis nimirum tributis et oneribus publicis
ab Haraldo, tanta fuit qvantum olim regulorum in suis pro-
25 vinciis totale luerum. Porro jarl4, qvem baronem vocare solemus,
vetus Norvegorum loqvendi usus definit proregem sive vice
Regem, qvi in provinciis absentis Regis vicem gerat. Baronem
LX satellitio uti jussit Pulchricomus; his minores, qvos suå
lingva Herser vocabant, inter nobiles potioris notæ viginti viros
30 suis sumptibus indies sibi adjunetos habere debebant. Ejus modi
4 aut piures unius baronis imperium agnoscebant. Habuerunt et
illi destinatas å Rege præbendas. His igitur rebus Pulchricomi
vires accreverunt.
Ritus autem creandorum baronum talis erat. Rex creando
33 baroni de zona gladium, de collo elypeum suspendit, et imposito
baronis titulo ad Regis subsellium (qvod baronum erat) deduxit.
ecceptis cod. 2 Emphitente cod. 3 ejus cod. 4 Jerl cod.
Magistris enim nisi
mutis destituebatur,
qvamvis penitius consi-
derantibus vix muta
qvæ enarrant gloriam
Ch(risti), ut Psalmista
loqvitur.
Haraldi latæ leges
Ob Haraldi vim et
sævitiam incolæ exula-
bant. Islandia culta.
Baronum numerus3.
Jarl4 sive baro qvid }
Herser dig-
nitatis nornen
Creandorum
baronum ritus