Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 197
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ I 83
vegiacis fæminis virisqve fere etiam longe superior atqve famo-
sior, ut aliqvot Islandorum historiæ præter Norvagicas attestan-
tur. Nec multo tamen indigna viro mulier; habuit etiam Ericus
suas dotes bonå ex parte uxoriæ indoli correspondentes.
5 CAPUT II
Erici Blodox cum homine lslando Egillo Scallagrimo certamina.
Egillus, ut supra attigimus1, nornen fuit Scallagrimi filio et
Qveldulphi nepoti, qvi in villa paterna in Islandia meridionali
circa annum Domini 919 natus est; cujus vita siqvidem rebus in
10 Norvegia, Daniå, Curlandiå, Angliå et alibi gestis cum nonnul-
lorum Regum in compendiis commemoratorum vitæ et facinorum
narratione superet, multorum etiam æqvet, eorum Regum histo-
riæ omnino inserenda videtur, qvibuscum Egillo potissimum res
intercesserit.
15 Igitur Pulchricomo adhuc in vivis agente cum filius Blodox
magnam cum patre imperii partern gereret, Egillus cum fratre
germano patrui nornen referente, Thoralpho, ex Islandia in Nor-
vegiam advenerunt circa annum Christi 931. Thoralphus ad
justam ætatem tum pervenerat, robore et animositate sui generis
20 hominibus non dissimilis, et annis longe inferior Egillus adole-
scentiam vix ingressus et fratri Thoralpho et fortissimis ac per-
fectissimis qvibusqve viris fuit compar. Is multis injuriis cum
Erico Blodoxio certavit; primo enim qvo in Norvegiam venit
anno aliqvot homicidiorum reus factus est. Nam et Barderum
25 qvendam villæ Regis præfectum, post apposita sibi et sociis lac-
ticinia, ingentes cyathos iterum atqve iterum præsente in con-
vivio ipso Blodoxio obtrudentem, adeo ut sociorum unus ad
vomitum usqve obrueretur, é vestigio necavit, seseqve foras in
opacas noctis tenebras proripiens in continenti non est captus.
30 Villa autem hæc in insula qvadam sita erat; qvare Ericus ad
naves omnes excubias nocturnas, ne evadat reus, collocat; cæte-
rum primo diluculo animadvertens Egillus se navigiis arceri
alligatis humero armis incredibili pelagi trajectu natando supe-
rato vicinam insulam contingere poterat; qvem mox duodecim
1 alligimus cod.