Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 198
184
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
regii satellites navigio seqvuntur, qvorum novem tribus ad navem
relictis insulam perlustrandam ascendunt. At Egillus inter ar-
bustorum latebras delitescens aliå se ad navem festinus contulit,
et peremtis custodibus remigando continentem solus petivit. At
novem illi satellites navigio jam destituti ex insulå magnis et s
crebris flammarum incendiis suis, å qvibus discesserant, signum
dabant. Istud homicidium Egillus intervenientibus amicis apud
Regem Blodoxium mulctå pecuniariå expiavit, ita tamen ne
exactå hyeme intra Norvegiæ limites in posterum morari præ-
sumeret. Ergo ineunte jam vere Egillus et frater Thoralphus 10
navem prædatoriam1 exstruunt et comparato mediocri sodalitio
Curlandiam et vicinas oras hostiliter infestant. Ubi captus Egil-
lus, dum å sociis incautus duodecimå tantum manu comitatus
longiusculé progreditur, in vicini castri carcerem cum sociis duo-
decim conjicitur, unde, qvod carcer ligneus esset, sociorum vir- 1S
tute et proprio robore fretus fractis parietibus liber evasit; indi-
demqve hominem Danum nomine Acham secum eduxit, ablata-
qve ingenti prædå castrum et viros non paucos poculis noctu
occupatos incendio delevit.
Inde in reditu auctis pyraticå viribus Lundå Scanorum Egillus 20
post laboriosum conflictum potitus est.
Haraldus Blaatann id temporis regnum Daniæ administravit.
Hine Norvegiam repetunt hybernaturi; qvod tamen ut liceret,
amicorum intercessione vix obtinuerunt. Eå hyeme, licet illi nihil
turbarum darent, Regina Gunhillda prædictorum fratrum capi- 2s
tali odio flagrans cuidam malefico Evyndo sibi consangvineo
injungit, ut Egillum vel Thoralphum vel utrumqve aliqvå tamen
ratione trucidet; cujus cum se non offerret occasio, Egilli in-
timum, Thorvaldum2 ofsa, Evindus é medio sustulit. Qvam post
cædem metu Egilli Evindus consilio Blodoxi in Daniam concessit, 30
åqve Haraldo adversus piratarum irruptiones multarum navium
capitaneus constituitur. Qvem post semestre spatium Egillus in
Cimbria Daniæ grassatus pugna navali devicit, cum eum Evindus
amissis et sociis et navibus natando evasit. Ob qvod facinus in
Norvegiam redire nolentes Egillus cum fratre primo Frisiæ lit- 33
tora, deinde Flandriam attingunt; unde in Angliam profeeti sub
1 præditoriam cod.
2 Thorvardum cod.