Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Side 202
188
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
Egiui constans cederent. Tum Rex: Si pugna, inqvit, tantopere cordi est, copiam
faciemus pugnæ. At Egillus: Nihil, inqvit, pari utrinqve socio-
rum numero cessurum me, ne tibi qvidem, o Rex, existima. Et
cum dicto ad naves (eo qvod inermis in foro esset) se contulit.
At Rex expeditis sex navibus longis unicam Egilli perseqvitur;
Egillus obviam Regi cursum dirigens ex regiis unum summe et
amicitiå et sangvine conjunctum in transcursu hastå trajecit;
sicqve leviore navigio usus, fretus sociorum virtute, eå via littus
legens, qvæ majoribus navibus impervia fuit, impuné evasit. Eri-
cus autem alio fratrum suorum factionibus evocatus Egillum
inultum reliqvit. Qvo absente Egillus Bergønundum cum fratre
et qvodam tertio, qvem Rex Bergønundo subsidii loco reliqverat,
unå horå solus occidit. Deinde accersitis sociis villam Bergønundi
opulentissimam 12 ex domesticis viris necatis diripuit. Paulo
post filium Blodoxii Regnvaldum cum 12 sociis pugna navali
devicit et obtruncavit, ejusdem domo seu villå similiter direptå.
Hine reetå in Islandiam perrexit Anno 933, Haqvino Adalsteino
in Norvegiam ex Anglia regnandi gratiå veniente, qvi expulso
fratre Blodoxio imperio potitus est.
Interea Scallagrimus Egilli pater in Islandia moritur. Ast
Gunhilda cum marito in Angliå exulans illatorum damnorum
recordata suis incantationibus effeeit non multo post, ut Egillus
in Islandia ulterius se non contineret, qvin iter in Norvegiam
institueret.
In qvo Egillus tempestatibus et maris injuriå multum jactatus
tandem ad littus Anglicum naufragus factus cum sociis omnibus
incolumis, navi et commeatu amisso, evasit; ibi cum se Regis
Erici inimicis armis et insidiis stringi intelligeret, amico veteri
Arinberno (qvi semper Ericianam aulam secutus est, etiam in
exilio) in auxilium vocato cum aliqvot virum delecta manu in
conspectum Erici prodire et veterum injuriarum amnestiam1
petere ausus est. Qvem Rex minaci vultu et verbis, ipsa continue
ad erudelissima qvæqve instigante Gundhildå, excipiens ab Arin-
berno tale fert responsum: Itane vero, ait, mecum agis, Erice,
qvi te semper ante alios feei maximi? qvi in tuam gratiam nec
fortunis nec propriæ saluti, qvin in discrimen sæpe veniret, pe-
5
10
15
20
25
30
35
1 amnisthiam cod.