Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 204
190
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
Egillus bona
paterna recuperat
2da Egilli mono-
machia
In legibus monomachiæ
Islandorum hæc præ-
terea legi: Pugnaturis
lodix2 bene ampla ster-
nebatur, qva qvi se ex-
trudi passus est 3 mar-
cas argenti defæcati
debebat. Qy'i vero vul-
nus prior acciperet
victus habitus. Qvi pro-
vocatus fuit ei gladii
prius in adversarium
stringendi jus, etc.
Hic Liotus Fridgeiri prædicti sororem prociens denegantem
fratrem in singulare certamen vocat. Cui constitutus dies, qvum
jam Egillus apud Fridgeirum diverteret, imminebat. Sed cum
Fridgeirus invalido nimis corpore giganti impar futurus esse(t)
certando, Egillum in suum locum substituit. Lege enim illud 5
licebat etiam. Egillus igitur fuso pugile victi bona omnia sibi
veteri consvetudine vendicabat. Cujus rei curam Fridgeiro com-
mittens in cæpto itinere ad patrios fundos repetendos itidem eos
de qvibus cum Bergønundo litigabat perrexit.
Bona paterna sub Pulchricomo amissa indulgente Haqvino 10
Rege mox obtinuit. Bona vero qvæ uxoris ipsius erant et de
qvibus cum Bergønundo controversum est, Bergønundi frater
Athlas cognomento Skamme occupavit. Erat is re et nomine
Athlas, gigantea structurå et viribus, etiam arte magicå excel-
lens; hic cum in judicio vellet causam perjurio vincere, Egillus u
ad monomachiæ leges confugit. Qvare data dextrå constituunt,
ut victor bona controversa sine controversia possideat. Arma
animosqve sumunt, galeam, clypeum, hastam, gladium; hasta-
rum jactu neutri alter nocere poterat; deinde arctiore congressu
clypeis primum crebris ictibus dissectis cum Athlas suis incanta- 20
tionibus efficeret, ut Egilli gladius etiam capiti et collo fortis-
simé inflictus incidere non valeret, Egillus perspiciens alioqvi
dubium pugnæ exitum abjecto gladio Athlantem sublimem rapit
humiqve prostrati adversarii guttur dentibus aperuit1 (siqvidem
ferro lædi non poterat Athlas), isqve continuo animam efflavit. 25
Sed habuit præterea aliqvod adjunctum monomachiæ lex. Taurus
monstrosus produci debebat, qvem si victor non uno ictu inter-
ficeret, victi hæredibus vel amids victorem ulcisci licuit. Egillus
igitur ut solidam de Athlante reportaret victoriam, dextrå man-
dibulam, levå tauri cornua prehendens ilico collo confracto bo- 30
vem exanimavit sicqve controversis bonis potitus est. Deinde
Egillus cum Ar(i}nberno ad pyraticam profecti Frisiæ et Saxoniæ
maritima male exercuerunt. In qva excursione Egillus solus cum
XI Friislandis unå manum conserens eosdem fudit et prostravit.
Posthæc ad tributa de Varmlandis exigenda profectus (paruit 35.
enim Norvego id temporis Varmelandia; et huic tamen baro præ-
* apperuit cod.
2 codex cod.