Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 210
196
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
interrogans, num Rex Norvegiæ latere inciperet? an fugam
meditari? simulqve incredibili furore Martem acuit. Tum Ha-
qvinus: Sic recta pergito, Evinde, si tibi Regem Norvegiæ
obviam cupis. Nec in Evindo mora aut socio Alfo, ex adverso
Regi congressus vibrato ense necem Regi intentat. 5
Excepit suo clypeo ictum Thoralphus, at Haqvinus Evindi
cum clypeo caput fortiter dissecuit. Hine hostium vires mox
inelinarunt, et duces, insigni clade acceptå, fuga celeri vix vitæ
consuluerunt.
Nec Haqvino Regi ineruenta fuit victoria; dum enim fugi-10
entes hostes inseqvitur, telo humerus lethaliter vulneratur, idqve
å Gunhildæ pedisseqvo, qvem suå arte instructum ad hoc dele-
gaverat; ferunt ipsum occurrisse fugientibus et furibundi instar
illorum agmen perrupisse dicendo: Giefid rum konungs1 bana-
num: Cedite vel loeum date regicidæ (ut2 ficto verbo utar), is
vel ei qvi Regem occisurus est. Haqvinus accepto vulnere navim
conscendit, ac ubi paululum navigasset et is nimio eruore vires
exhaustas animadverteret, filios Blodoxii (qvos hactenus Gun-
hildianos nuneupavimus), qvi tamen toties bellum ipsi intulerant,
Reges Norvegiæ renunciavit. Is enim sine hærede masculo de- 20
cessit Anno Ch. 960. magno omnium cum dolore.
Cætera fere in Danico compendio leguntur, nisi qvæ
Haqvino Regi cum Egillo Schalagrimo intercesserunt, qvæ
leviter, sed tamen satis, supra in Egilli gestis attigimus.
De filiis Blodoxii, 25
defuneto Haqvino Adalst. regnum Norvegiæ capessentibus3,
adde in Danico Compendio, fol. 33. å lin, ult.: da begiunte Ha-
rald Graafelder med sine Brødre at sambie Folck og seylde.
Hic notanda est fraus Gunhilldæ, qva filios Reges ad
Tryggonem et Gudrodum patrueles é medio tollendos in- 30
1 kongem cod. 2 aut cod.
capescentibus cod.