Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 211
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
197
struxit, qvo filii de regno obtinendo tutiores essent: Ea
fuit talis.
Exercitum Grafeldus et Gudrodus frater patruelium alteri,
qvos é medio sublatos volebant, cognominis conscripserunt, hoc
5 prætextu qvod vellent pyratarum more, in qva arte ipsi egregié
docti et educti erant, bellum exteris inferre. Classem instruunt
et dum in eodem portu ventos secundos forte expectant, orta
est vesperi inter socios contentio, his Grafeldum, illis Gudrodum
præferentibus. Delata ad ipsos Reges lis est. Qvi rigide stoma-
10 chari et invicem dissidere, sed ficta discordia eo fine simulata,
ut crederent omnes hine factum, qvod inde solventes in diversas
partes vela facerent. Anchoram solvunt, latet omnes conspira-
tionis dolus, donec Gudrodus in Tryggonem, Grafeldus in
Gudrodum Bernonis filium, nihil tale suspicantes, sed pactæ
15 olim gratiæ legibus securos, suas vires convertunt et eosdem
nefarié trucidant.
Regnum igitur Gunhilldiani aliqvantisper obtinent homines
sævi et sordidi, qvorum tempore Norvegiam valida fames at-
trivit, subditis variis oneribus gravatis. Sigvardus Sleva, Gun-
20 hildianorum unus, å provincialis præfeeti cujusdam filio ob
stuprum absente marito invitæ et reluctanti uxori illatum occisus
impuné est, ut et horum frater Erlendus sive Erlingus. Ast
Haqvinus baro, Sigvardi Elladejerll1 (cujus mentionem feeimus
supra) filius, totam Thrandheimiam fretus Thrandhemorum fi-
25 duciå sæpissimé occupavit, etiam invitis Gundhildianis.
Grafeldus occubuit in Dania Anno Chr. 975., Anno regni
sui 1., å morte Haqvini Adalsteini 15.
Gunhildiana duo
ab incolis
impuné occisi
Vid. Compend.
Danic. et nostr.
Danicar. fragm.
1 Glade- cod.