Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Side 213
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
199
Tryggo Olai filius, qvos ambo Gunhildiani ex insidiis oppres-
serunt, ut supra.
Natus autem est Gudrodo filius Anno Ch. 957., nomine
Haraldus, qvi cognomentum postea Grænske adeptus est, eo
s qvod in Opplandiis (est borealis pars Norvegiæ, qvam interdum
Gronlandiam å Norvegis appellatam fuisse comperio) educatus
esset apud nobilem qvendam, Roum cognomine Album.
Anno Chr. 967. cum Grafeldius inscium Gudrodum cum
sociis, ut dictum est, perdidisset, filius hic Gudrodi, Haraldus
io Grønshe, ad Oplandos primum, deinde amicorum consilium
secutus in Sveciam aufugit. Ubi comparatis ad piraticam exer-
cendam subsidiis aliqvam partern in eå trivisse eum intelligo,
ad annum scilicet ætatis 18. Tum enim å piratica reversus ad
Regem Daniæ Haraldum Gormonis sese contulit, cæsoqve Gra-
ls feldio aliqvot meridionales Norvegiæ provincias cum regio titulo
ab Haraldo Gormonis accepit, ut etiam superius attigimus.
Uxorem duxit hic Haraldus Astam1 filiam viri nobilis Gud-
brandi Kulo, magnatis Norvegiæ. Qvæ ipsi filium posthumum
Olaum Crassum vel Sanctum peperit.
20 Hic Haraldus, etsi apud sui temporis homines illaudatus non
vixit, divortium tamen cum Asta2 conjuge importuné tentasse
videtur, docente id satis rei exitu, cum å Sigrida illa Storradu,
superba, prædivite et inter Svecias famosissima fæmina, Olavi
R. S. matre, Svenonis Tiugskiegg R. D. postea uxore, qvacum
25 secunda vota superstite priore conjuge Astå3 Haraldus affecta-
bat, unå cum sociis plurimis inter pocula incendiis perderetur.
Olaus Tryggonis Rex Norvegiæ optimus
CAPUT PRIMUM
Olavi parentes, nativitas, educatio, pericida.
Ventum nunc est ad prius illud Norvegiæ lumen Olaum
Tryggonis, in cujus ortu describendo ita obscurus est Danus,
1 Asdam cod. 2 Asda cod. 3 Asdå cod.