Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 214
200
SUPPLEMENTUM HIST0RIÆ NORVAGICÆ
Olai Tryggonis
nativitas 968
ut nihil supra. Mihi autem maximé ad historiam pertinere vide-
tur, ne negligatur qvam miraculosé Deus clementissimus per
magna pericula servatum illum virum suæ laudi elegerit. Qvi
qvamvis exterorum principum conjuratione impeditus indagandæ
religionis studium abrumpere coactus est, tamen qvia ad eam s
rem successori tam pie præeundo magno incitamento fuit, suå
laude carere merito non debet. Ipsius igitur historiam å cæde
patris et sua nativitate sic ordiemur.
Cæso fraudulenter et nefarié å Gunhildianis Tryggone Pul-
chricomi nepote, fugit ad patrem Ericum Biodascalla1, Norve-10
giæ magnatum principem, relicta Tryggonis uxor Astrida. Qvæ
cum jam å Tryggone gravida esset ideoqve longiori fugæ inepta,
coacta est, anteqvam patrios attingeret lares, partui vicina in
insulam qvandam stagni in itinere obvii metu Gunhildianorum
secedere, qvorum emissarii diligenti et truculentå inqvisitione 15
habitå omnes sine discrimine é medio tollebant, unde ultio et
vis aliqva aliqvando metuenda videbatur.
Ferebant autem ægerrimé Gunhildiani, qvi Tryggonis præg-
nantem uxorem evasisse audirent, å cujus perseqvutione Haqvini
baronis tumultus (qvem invitis ipsis optimam Norvegiæ2 et potis- 20
simam provinciam obtinuisse diximus) eos evocabat. Natus
igitur est in prædicta insula Astridæ ex Tryggone filius post-
humus, avi paterni nornen gerens Olaus.
Hine mater cum prole tenellå ad patrem profeeta Ericum
paueos ibidem menses agit, anteqvam Gunhildæ Reginæ (cujus 25
nutu regnum filii administrabant) 30 emissarii eo vi puerum
erepturi venerunt, de cujus adventu præmonitus å vicinis Ericus
filiam cum infante tenello et fido adjuneto comitatu noctu clam
dimisit atqve in Sveciam ad Haqvinum qvendam sibi intimum
contendere jussit. Porro Gunhildiani emissarii non solum Erici 30
domum, sed ulterius etiam progressi itinera qvævis in sylvis et
latibulis diligentissimé serutati sunt. Cæterum Deo puerum
meliori fortunæ reservandum subducente, Gunhildiani re infeeta
ad dominam revertebantur.
Ast vero Gunhilda de Astridæ migratione in Sveciam facta 35
certior nil eunetandum rata, literas simul et regia ablegat munera,
1 Broda- cod. 2 Norvægiæ cod.