Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 215
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
201
Erici victoriosi Sveciæ Regis auctoritatem et auxilium implorans,
ut illum Astridæ infantulum tradi suis nunciis curaret. Ericus
Gunhildæ nuncios armatå manu instruxit, prædicens tamen eos
propositum frustra tentaturos, cum Haqvinus ille (cui cognomen
5 Gamble d: vetus), cujus præsidio filiam Ericus Biodascalle
credidisset, nulli esset Svecorum principi auctoritate vel opibus
inferior. Nec fefellit augurium eventus: qvamvis id Gunhildiani
vel iterum et tertio, aucto deinceps sociorum numero tentarent,
qvod maximé in votis habebant; qvid? qvod parum abfuit qvin
10 sociorum vel nece, vel vulneribus audaciæ poenas luerent. Hi
ergo, ut antea, vacui ad dominam suam Gunhildam reversi sunt.
Secuta est hæc periculorum Olai epitasis1: Nam Astrida
fratrem germanum Sigvardum, Valdemari Russorum Imperato-
ris qvæstorem, invisere volens, navi å piratis intercepta ipsa sine
is filio ab aliis et filius Olaus jam trimulus sine ipsa ab aliis capti
sunt. Piratæ autem ad sua reversi Olaum capro unico vendide-
runt, ac tali venditione successiva in trium dominorum potesta-
tem venit Olaus; in Russi olim provinciam Eistland dictam
devectus, qvæ tum habebatur pars Liflandiæ, donec eo avunculus
20 Sigvardus Rutheni (ut diximus) qvæstor advenerit, ac divino
providente numine insperato deprehensum Olaum ac de nomine
ac parentibus interrogatum, jam tum novennem, X marcis auri
redimeret.
Habuit id temporis Russorum Imperator Valdemarus matrem
2s decrepitam Phitonissam. Ea qvotannis circa finem Decembris
timendum bellum vel amicam pacem futuri anni prædicebat. Hoc
anno autem de extraneo principe sed sine bello in Russiam
adventuro vaticinata fuerat, qvi deinde Norvegiæ princeps
futurus esset, magni nominis qvidem et augustæ fortunæ, sed
3obrevioris regni (qvinqvennium enim tantum regno est potitus),
ut dicetur postea.
Redemptum consangvineum Olaum in Russiam secum Sig-
vardus adducit, ubi Olaus non multo post agnitum in theatro
Clericonum (hoc enim nornen erat piratarum olim navim Olai
35 et matris diripientium principi) parvulå securi, qvam puerorum
uiore lusitans manu gerebat, læthaliter frontem vulneravit.
1 epithasis cod.