Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 223
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
209
dabat, qvo animadverso Thori clandestini proruunt assessores,
sed tamen in heri suumqve necem ruunt, Olai duobus sociis viri-
bus inferiores facti.
Qvid vero interea Haqvinus? num datum est cupitå Olai
5 cæde lætari? aut eodem captivo sese pascere? Prohibuit Deus:
primum hoc modo detectis insidiis et proditoribus sua arte jugu-
latis. Deinde qvia post cæsos et fugatos Jonsburgenses feroci
elatus Haqvinus victoriå in omnem se omnino scelerum turpitu-
dinem effudit; qvidvis audebat, ita ut sine rubore fæminis nunc
10 nuptis, nunc virginibus etiam invitis ad foedam libidinem pro-
miscué abuteretur, nullo prorsus vel sangvinis vel affinitatis
habito discrimine, qvas parentibus vel maritis per delectos ad
hoc emissarios metu iræ suæ et formidabilis crudelitatis extor-
qvebat; tandem ea res in extremum illi cessit detrimentum.
15 Cum enim his ipsis diebus ab optimate qvodam Thrandhemo-
rum, Ormo de Bynese, filiam vel uxorem stuprandam postu-
laret, Ormus conjunctis vicinorum viribus eadem injuria ab
Haqvino affectorum in Haqvinum dum Medelhusii agentem
movebat. At Haqvinus de rusticorum tumultu mature præmoni-
20 tus viribus diffidens in viciniæ profundissimam vallem sese et
noctis latebras proripuit. Cumqve optimorum qvorumqve animos
in se concitatos intelligeret, dimisso famulitio unico cum servo
Thormodo Karca in montium et sylvarum latibulis interea deli-
tescere constituit, dum fatigatum qværendo dissipatumqve rusti-
25 corum agmen ad proprios sese converteret lares.
Aberat non procul prædium Rimula dictum, ubi Thora insigne
Haqvini scortum sedes habuit; eo Haqvinus obscuris vallis fauci-
bus contendit. In valle ista amnis labitur, Gulara dictus, qvi
fugiente Haqvino glacie qvibusdam in locis obductus erat. Ibi
3o Haqvinus innatæ calliditatis haud immemor, dum in itinere ad
prædictam villam eqvis pergeret, eum de glacie in subjectum
gurgitem dat præcipitem, ibi deniqve penulam de glacie ita
pendere facit, ne aqvarum vi abripiatur. Eo scilicet fine, ut
perseqventes se rusticos ea fraude deludat, credentes sessorem
35 cum eqvo gurgite suffocatum. Tune cum in prædictam villam
ventum esset, rogat ut Thora sua illa amica latebras tutas
commonstret. Qvæ Haqvinum in haram abductum specui sub-
terraneo et servum ejus Thormodum Karca inclusit, specumqve
H bibliotheca ARNAMAGNÆANA, IX