Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Síða 231
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
217
hodie pro favore Divorum non oves vel boves aut reliqvas
brutas pecudes, sed qvod vestro judicio maximi est momenti,
homines indigenas, eosqve non servos, mancipia vel maleficos,
sed nobiles et laudatos viros, vos nempe qvi jam adestis: Ormum
5 Lyrgiu1 de Medallhuus, Styrcharum de Gymsum, Carum de
Gryting, Haldorum de Stediu, Asbernum de Ornes, Ormum de
Lauxu etc. Vos omnes continuo mactabimini, eamqve felicitatem,
qvæ Deorum vestrorum cultoribus proposita est ipsisqve Diis
vestra sententia conjunctissima, ingrediemini.
10 Sed qvorsum iste in facie vestra pallor et tristities? Hilaris
enim decet Deorum vitam adituros vultus. Fallor igitur? An vero
vos sententiam tam subito mutastis? Et baptizari jam in nomine
Christi qvam Diis vestris sacrificium fieri mavultis? Qvod si
ita est, si prophanissimis idolis rejectis Deo vero servire et ad
15 æternam beatitudinem demum aspirare consultum ducitis, con-
tinuo sacris undis abluendi procedite; sin minus, militum ceu
satellitum meorum lanceis pectus et jugulum objicite. Obtinuit
hac ratione Olaus, ut omnes illi prædicti qvotqve aderant reliqvi
ethnici sacrum baptismum eligerent, et jam abeuntes metuenti
20 illorum defectionem apostaticam Regi obsides darent.
Et jam tempus magnorum sacrorum aderat, cum Rex Olaus
instructiore qvam antea comitatu ad locum sacris destinatum,
Landamære2, iter faciebat, sed et ethnicorum ut olim armata
cohors aderat. Rege primum, ut solebat, in proposito manente
25 deqve salutari in Christum fide et religione tractante, mox
ethnicorum orator Jarnskieggus assurgens pertinax suorum
resistendi studium et veterem Regis de animo mutando senten-
tiam urget, nec minus Haqvini Adalstenii et Haqvini divitis
summorumprincipum idola colentium (seddeHaqvinoAdalstenio
30 id falsum, nisi qvod metu necis præsentaneæ semel facere coactus
est) exempla commemorat, ad qvæ se omnino accommodare
Rex debeat. Cæterum Olaus, pristinæ calliditatis non immemor:
Præsto sum, inqvit, in sacrarium Divorum me adducite, ut ritus
et cultuum solennitates videam. Est enim ea res mihi prorsus
35 ignota, qvam idcirco fortasse minus considerate damnem. Positis
'gitur armis Rex cum paucis suorum et totidem ethnicorum
1 Lyrgin cod. 2 Landamæree cod.