Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Síða 233
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
219
Erant adhuc Opplandi ethnicismo adeo dediti, ut idolum
qvoddam colerent præ cæteris, nomine Freyr (hic fuit conditor
Uppsalæ, qvæ olim fuit Sveciæ caput), ac diabolus per illud
responsa daret. Qvod cum animadversum ab iis esset, huic Deo
s præ aliis sermonem et ut illi putabant rationem propriam esse,
illi non solum cibaria, qvin etiam concubinam, qvæ perpetuo illi
å latere esset, ministrabant. Contigit autem profugum hunc
aulicum Gunnerum itinere et fuga defessum ad hujus Dei lara-
rium pervenire; qvi auditå tantå divinitatis famå rogavit idoli
w concubinam (ministram illi appellavére), ut å numine suo
nomine impetraret, liceret sibi ibidem aliqvot mensium spatio
delitescere. Qvæ consulto idolo: Revera, ait, iratum tibi habes
Deum nostrum. Torvis enim est te intuitus oculis, innuens aliqvid
sceleris abs te perpetratum esse. Nihilo minus tam est propitius,
15 ut liceat tibi aliqvantisper sub ipsius tutela latere.
Fuit autem tanta perditissimi vulgi amentia, ut idolum hoc
suum etiam ad convivia vocaret, ac simul aurum et ingentia
Qvæ hoc loco
provincia Oplandt
appellatur, non est
illa Norvegiæ pro-
vincia, sed Sveciæ
eodem nomine.
Sveci enim idolum
Freyr colebant.
donaria conferret.
Igitur paucis ante lapsis diebus, cum inde ad distantiam
20 aliqvot miliarium Deo suo convivium opiparum fecissent, hic
Freyr cum sua ministra traham å destinatis ad hoc famulis ducen-
dam ascendunt. Domo abeunt per montana ac sylvestria pergen-
tes in nives et tempestatum freqventes grandines incidunt;
fatigantur comites, Deum et traham relinqvunt, ut ingruentibus
25 cum tempestate calidiore tenebris vitæ propriæ inprimis con-
sulant. Solus remansit Gunnarus, qvi et ipse trahendo fatigatus
substitit. At Deus iratus curru prosiliens in Gunnarum irruit,
qvem tamen Gunnarus post diuturnam colluctationem, fugiente
qvi simulacrum movebat dæmone, subactum confregit; mox ad
idoli Concubinam versus obtinuit, ut ea illum pro Deo Freyr,
is eam pro concubina haberet. Pergunt igitur et passim conviviis
excepti oblationes omnes nisi aurum et argentum respuunt, hocqve
Pacto magnam pecuniæ vim corradunt seseqve non mediocriter
ditant. Tempore autem procedente animadvertunt pessimi idolo-
35 latræ Dei sui ministram uterum gerere. Crevit hoc modo im-
mensum maledicta hominum superstitio, ut nihil esset qvod tanto
suo Deo non tributum vellent. Is rumor cum ad regias (Olai
Tryggonis) aures pervenisset, mox verå conjecturå ductus, qvid