Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 243
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
229
Einarus Thamskiellfuer
Dominus de Gymsum
Indridus
Spectatissimæ indolis, hæres in
Gymsum florente adhuc juventa
fraude Haraldi crudelis cum pa-
tre interemptus, ut post dicetur.
Olaus autem, qvamvis jam itineri accinctus erat, omnia tamen
fidei propagandas studio posthabuit. Viros 24 primum mittit,
10 qvi Indridum Planipedem ad se vocent. Legatos Regis benigne
Indridus tractat; nihilominus tamen ipse venire recusat additqve
se Regis, si suam domum revisat, non esse conspectum fugiturum,
sed pro virili, modo pacifice agat, omnia benigne suffecturum.
Referunt nuncii responsum, seqve Rex cum 200 viris, ut Indridum
15 conveniat, accingit. Conveniunt, invicem salutant, convivantur,
sed Indridus intus, foris Rex in castris; omnia liberaliter et large
suppeditantur. Prima nox abit, Indridumqve crastino Rex ad
se vocatum de religione interrogat suamqve multis persvadere
conatur.
2° Ast Indridus: religionem majorum meorum, idola, hoc est
lapides et truncos arborum, colentium, naturæ indicio, qvod
inanimata ista essent, semper contempsi; cur igitur hominis ignoti
religionem suscipiam, nisi prius certis argumentis priori et veteri
hane præstare intellexero? Auscultabo autem dum benigne omnia
« et pro humanitate agis; qvod si cogendum abs te Indridum censes,
nihil proficies. Habes, eqvidem video, satis numerosos comites,
sed qvos ego in utramvis partem voles digné accepero. Tum Rex
animadvertens hominis ingenium lenitate non severitate ducen-
dum: Illudne verum est, ait, Indride, qvod de tua fortitudine
so et virtutibus bellicis inaudivi? Tum is: Inertem et harum rerum
ignarum esse me oportet, mi Rex, juvenem adhuc nullibi nisi
inter domesticos lares vivere assvetum. Non est qvod me celes,
Rex ait, nos profeeto inter nos ejus rei periculum faciemus, hac
lege ut si å me victus fueris, meam religionem suscipias, sin ego
35 a te, tuo Marte agas. Annuit tandem Indridus blanditiis allectus,
non minis.
Primum igitur natandi arte contendunt; eam autem fuisse