Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 245
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
231
Tum Rex, qvod intelligeret suis moram1 longiorem odiosam
esse, dimisså classe redeundi2 veniam dedit. Increbuit rumor de
Danorum Sveonumqve contra Olaum conscripto exercitu, cui
rumori Sigvaldus suis dolis fidem omnem abrogare poterat,
s pollicendo etiam, si qvid insidiarum superveniret, se pro Olai
partibus 10 navibus bene armatis contra qvosvis pugnaturum
esse; hoc et simili fuco deceptus Olaus XI tantum sibi retinuit
naves, easqve ex grandioribus illis. Non multo ante autem qvam
portu Vandaliæ excederent, Astrida Burislai filia, veteris af-
10 finitatis et necessitudinis memor, Olaum rogat, ut rumorem de
trium principum conspiratione et eorundem adventante classe ne
securé contemnat. Ob istum, inqvit Olaus, rumorem propositum
nihil muto, præsertim qvod amicus meus Sigvaldus in tempore
præmoniturus esset, si mihi strui insidias sciret; sint autem vera
15 qvæ rumore isto feruntur, nihil metuendum mihi censeo. Potis
enim est Deus regnum cui volet asserere, cui mihi resistere velle
nefas. Tum Astrida: Patere igitur, inqvit, si vitæ fuga consulen-
dum erit, eas qvas potero tibi suppetias ferre. Ego vero id si
res postulet, non invitus accipio, ait Rex.
20 Tandem Rex cum Sigvaldo suo fido, si Diis placet, Achate
solvens mox fere obviam habent Svøldur, sub cujus latere in
tranqvillo portu Danorum Sveonumqve3 ac Erici classes in an-
choris stabant. Norvegica qvæ præierat classis longiusculé sese
å littore continebant. At Sigvaldus dicens sibi syrtes et vada
25 bene cognita, grandioribus navigiis impervia, jubet Olaum suum
iter seqvi, qvi littus propius legens callidé in prædictum portum
Svoldrensem iter suum insinuat. Eum intrepidé inseqvitur Olaus.
Navis actuaria jussu Astridæ, cujus modo meminimus, pené
eorum iter subsecuta secutæ pugnæ fuit totum diem ad jactum teli
30 ociosa spectatrix; qvæ sibi qvid voluerit postea dicetur.
Olao igitur Trygg. littus Vandalicum præterlegente, prin-
cipes conjurati insulam Svoldur4 spectatum ascendunt; mirantur
invicem navium tum pulcritudinem tum magnitudinem. Et ut
qvamqve maximum in conspectum venire regiam esse dicunt. At
35 Ericus baro horum sagacissimus illis sese opponit. Sinite illam
et adhuc illam præternavigare, ait: non enim regiam adhuc
morem cod. 2 rediundi cod. 3 Svenonumque cod. 4 Koldur cod.