Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Side 247
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
233
historiæ partem et Dano et Sveco ingratiorem futuram,
cum tamen S. R. majestatis mandato jussus sim omnia
candidé et bonå fide referre, qvæ in nostratium monumentis
occurrerint, eccum tibi etiam, qvæ in hac parte å Saxone,
5 Adamo Vellejo falso et recenti Danico compendio mutilaté
exponuntur, ex 5 aut 6 exemplaribus ad ungvem consenti-
entibus, qvæ unå ad manum fuére, emendata et ad rei
veritatem restituta. Nihil autem habent Dani qvod in hac
parte succenseant; ipsi fateantur necesse est Sven. Tiug-
10 shieg fuisse parricidam et apostatam omninoqve illaudatis-
simum Regem, unde nihil mirum si hic talem se præbuerit.
CAPUT VIII
Descriptio pugnæ Svoldrensis sen Grypsvoldensis.
Cum jam Sigvaldum non ducem sed proditorem regiæ Nor-
15 vagi naves usqve seqverentur, vident tandem aperiente se portu
Svoldrensi densissimam hostium classem in anchoris consistere,
ubi jam in insidiis tutissimis aliqvantisper latuerat. Svadent omnes
Norvago, ut expansis velis sociorum antecedentium iter seqvendo
hostem evitet, suorum autem auxilia adeptus, si volet, cum hoste
20 congrediatur. Ille vero animo ad confligendum inflammato :
hostem, inqvit, hactenus nunqvam fugi, nec nunc qvidem fugiam;
Deus vitæ et successui providerit. Nec enim veré Rex dici poterit,
hostem qvi fugiat vel non congredi audeat. At, inqviunt, cum
fortitudine oportet in Rege etiam prudentiam conjunctam, ne
25 se suosqve periculo, qvod vitare possit, temeré objiciat. Sed
frustra; suo enim vel potius sinistro miseræ Norvegiæ fato in
adversa hostium arma Rex ferebatur, undecim tantum, ut supra
uieminimus, navibus usus est; eas proris colligari jubet, ne cui
suorum spes fugæ animum aut vires subtraheret. Videns autem
so suæ navis proram aliis non eminere (qvæ aliis tamen multo erat
longior), iratus ait: Egone hodie meorum postremo loco pugna-
bo? Qvorsum ergo navis magnitudo? qvorsum sociorum de-
lectus? Respondit ex præcipuis bellatoribus unus Vlfo Ruffus:
Si, inqvit, hæc nostra navis tanto discrimine erit anterior, qvanto