Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Síða 251
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
237
vegorum cornu Svecus, Ericus sinistrum impetunt. Norvegus ut
antea dictum XI tantum navibus pugnabat, ab utrinqve latere
qvinqve; ejus cum regia navis aliis longe promineret, Dani
utriqve lateri suas proras qvam arctissimé impingebant. Itaqve
5 ab eis, qvi in prima, secundå et tertia statione pugnabant, gladiis
seu ensibus, ab iis qvi ulteriores missilibus certatum est acriter,
nempe hastis velitaribus et coricis, tum etiam arcubus et blistis Corici, qvos
calybeis. Ipse Rex Norvegus ingenti fervore Martem acuebat. a,lconscos
Qvamvis autem omnes illi hostes statariå qvidem pugnå cum
io Norvegis confligerent, tamen longe plurimæ erant eorum naves,
qvæ remotiores paulo tela eminus in Norvegos mittebant. Magna
utrinqve strages, in Danorum classe tamen multo major; Nor-
vegi enim harpaginibus Danicas naves retinentes plurimas ad
mternecionem deleverunt, adeo ut Sveno Rex desperatå victoriå,
's relictis navibus haud paucis, ultra jactum arcus secederet, re-
sponditqve hic regiis verbis eventus, Danicam videlicet manum
victoriam non esse sibi prærepturam.
Fugiente conflictum Svenone, recentem militem in fatigatas
regias immittit Svecus regiamqve in navem Norvegi 15 grandio-
2o ribus navibus irruit. Qvid multis? Ardentissimis animis utrinqve
certatum est, donec Svecus, eådem harpaginum arte usis Nor-
vegis et classis et exercitus magna parte amisså, victus cum Dano
secederet. Qvare et hic rei exitus Regis opinioni et voto respon-
debat. Interea dum å Dano et Sveco Norvegus fatigatur Ericus
25 sinistras illas qvinqve Norvagorum naves sua classe et pene
mvictis viribus evacuerat, lassis et vulneratis et cæsis semper
novis succedentibus militibus; jamqve suis et sociorum auxiliis
*d effecerat Ericus, ut sola regia navis ex undecim illis Nor-
vegicis superesset. Jam igitur regia Norvegi navis ab Ericianis
2o undiqve cingitur, ac telorum et missilium tam crebra tempestas,
ut nullis oculis, nullis fere clipeis aut munimentis vitari possent.
Ibi tum Norvegi insano furore in hostem ferebantur, statariam
(ut sic dicam) pugnam avidé cupientes; adeo ut eorum qvidam,
qvi terrestre prælium committerent, extra navem in subjectas
2s undas proruerent. Finno nornen erat cuidam ex Ericianis, Evindi
filio, qvi in ipsius Erici nave pugnabant; natus is in Finlandia,
ut alii voluerunt; omnium is sagittariorum sui temporis certis-
simé collimabat.