Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Qupperneq 253
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
239
constit(tu)us proagonisten åget. Cum igitur Ericiana navis milite
partim cæso, partim vulnerato exhausta jam esset, Ericus pugnæ
intermissionem faciebat; jam cum Dano et Sveco suos recolligens
deqve præsenti re et victoriæ difficultate deliberans, Sic, inqvit,
5 æterno incipit cum dedecore et probro hæc nostra sive ignavia,
sive vecordia conjuncta erit, cujus fama non modo ad seros no-
stros nepotes, sed ultimos hujus orbis incolas pertinget, si nos,
qvibus licet numerosus exercitus amissus est, numerosior tamen
restat, unum Norvegum Olaum, unicå navi et pauco sodalitio
10 bellantem, invictum å nobis patiamur. Qvare agite, Daniæ Sve-
ciæqve Reges, militem mihi sufficite, ut restauratis et refectis
copiis navalibus cum Norvego congressus paternam simul necem
ulciscar (cum is tamen ab Olao Trygg. non cæsus sit) et nornen
vestrum meumqve ab hac contumelia vindicem. Sin minus, non
15 unus nostrum, sed omnes magnam ignominiam referemus, eoqve,
qvo qvis est ipse major, majorem.
Annuunt petenti Svenoni Reges, hoc addito, ut regia navis
soli Erico præda esset, Norvegiæ autem imperium ex æqvo tres
principes partirentur. Ericus igitur mortuorum cadaveribus et
20 alioqvi sauciato milite naves exonerat easdemqve recenti, qvem
ex suis Danis et Svecis collegerat, replet. Jamqve ab ipso Olao
tanqvam oraculo monitus religionis Christianæ votum suscipien-
dæ sancit, si prælio navali superior evaderet, Thorumqve é nave
sua dat præcipitem, signo S. crucis eodem restituto. Dumqve
25 hæc fiunt, lustrant duces exercitum comperiuntqve insigni clade
se affectos.
Olaum vero Trygg. sui rogant, ut vel ipse clanculum secederet
aut vela ventis traderet éqve hostis manibus dilapsus suorum
!ter seqveretur, id enim adhuc in ejus Marte situm esse; neqve
30 rnetuendum fore, ut inglorius ad suos rediret, qvi tantorum prin-
cipum impetum, tantos conflictus magna cum laude sustinuisset.
Cæterum is, nescio qvo proposito (nisi forte vitæ monasticæ,
qvam postea est amplexus, vel qvod se non victum iri speraret),
Pertinaci animo dimicandum existimabat, nec passus est sibi
35 qvicqvam aliud å suis persvaderi.
Ericus deinde ligna ingentis ponderis et proceritatis com-
Parat, ut iis lateri navis regiæ injectis eam facilius in latus re-
clinarent, qvo sibi suisqve ascensus esset facilior. Sed et hoc
Erici oratio
et ad victoriam
adhortatio