Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Side 255
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
24I
Hac occubuerunt plurimi Norvegi ex Olaianis, æterna sui
nominis et laudabili relictå memoriå. Nonnulli etiam capti ad
extremum immunitate donati sunt ab Erico b(arone), in his
Enerus Tambskielver, Torsteinus Tauripes Islandus et alii.
5 Oblata sunt autem Olao Trygg. post hane pugnam å sociis
et amicis extraneis idonea auxilia, qvibus regnum Norvegiæ
recuperaret. Fuit etiam ipse præter alia bellicosissimus, ut hacte-
nus dictum satis, nec in ipso qvicqvam ad eam rem, nec animus
nec vires nec scientia, desiderari posset. Sed noluit omnino, certo
10 sibi persvadens regnum Norvegiæ non humanitus sed divinitus
sibi adimi. Ac ita esse res declarabat: Deum videlicet rebellibus
Norvagis noluisse tam pium principem ulterius indulgere, sed
ipsum tranqvilliori vitæ servandum hoc modo å gubernaculis
insanæ turbæ amovere voluisse. Fuit autem qvorundam opinio
ls et etiam assertio Regem Olaum pugnå illa occubuisse, eo qvod
latenter natando evaderet, sed falsi sunt omnino; postea enim
Ierosolymas sese contulit, ac deinde ecclesiasticum vitæ genus
amplexus cuidam Syriæ monasterio præfeetus plurimos annos
Deo divinisqve rebus totus devotus vixit. Qvemadmodum et
20 Norvegi et Islandi aliqvot Flierosolymas profeeti certo testati
sunt, per qvos Rex Olaus donaria veteris amicitiæ (uvijfiåavva
annulum, balteum, chirotechas aut similia priscis suis amicis
cognita, qvæ jam superstitis vitæ argumenta essent, in Norvegiam
transmisit, eum sorori Astridæ et sororio Erlingo et Enero Tamb-
2s skelffer, tum etiam nonnullis præterea sibi intimis Islandis.
Constat autem ex vetustissimis nostratium historiis anno
1047 supervixisse Olaum inqve prædicto Syriæ monasterio fuisse
ex antisti(ti)bus primarium, cujus rei multos testes et fide dignos
enumerant plurimos nostratium historiæ nunqvam in dubium
3« vocatæ.
Amisso igitur tanto et tam pio principe non solum consan-
gvinei, affines, amici et noti, sed etiam ipsa bruta et inanimata
miserabili langvore conficiebantur. De C. I. Cæsaris eqvis legi-
mus qvod eo cæso præ luctu et dolore graminibus abstinuerint.
35 Hic Regina Thyra, qvæ in interioribus navis abstrusa forulis
latuerat, etiam in ipso fervore certaminis rata periisse maritum
post dies novem mærore et inedia extineta est.
Hic navis ipsa regia eum Ericum baronem dominum agnosce-
6 BIBLIOTHECA ARNAMAGNÆANA, IX