Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 257
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
243
germanå Bergliotå in uxorem acceptå. Sic etiam piures Olai
Trygg. familiares, cum se alias nihil, si maximé vellent, pro-
fecturos cernerent, vinci se baronum benevolentiå passi sunt.
Solus nobilium reliqvus erat Olai Trygg. sororius Erlingus,
5 qvi gratiam vel amicitiam baronum non magni faceret. Provinci-
am is habuit ab Olao Trygg. olim impertitam, qvam Ericus
b(aro) repetere volens non obtinuit, å colonis tamen reditus
annuos Ericus extorsit; sed et Erlingus ab iisdem reditus qvoqve
annuos ut antea tulit. Præfectos vero, qvi in provincia jus dice-
10 rent et reorum mulctas colligerent, nullos poterat Ericus Erlingi
potentiå vetitus constituere; Erlingus enim illud juris sibi invito
Erico usurpabat. Erlingus divitiis tantum poterat, ut qvotannis
XXX servos, libertos XC domi suæ sustentaret. Is baronis
nornen olim ab Olao Trygg. oblatum recusavit, nullo tamen
is barone inferior. Non audebant cum ipso Ericus et Sveno viribus
contendere, non solum propriis divitiis sed et amicorum et
cognatorum potentiå metuendo. Qvoties enim barones fratres
suæ provinciæ vicinos novit, 240 stipatorum satellitio terrå
mariqve usus semper perhibetur Erlingus.
20 Pugnå Svoldrensi Ericus majorem in modum elatus est, ita
ut ne qvisqvam mutire auderet rem illi non prosperrimé et
summa cum laude gestam, id qvod Islandus qvidam Ormerus
Storolphi filius sensit, de qvo hic idcirco pauca. Pronepos is fuit
Cetilli baronis Norvegi in Naumedall, cujus avus Hængur ob
25 inimicitias cum Haraldo Pulchricomi gestas ex Norvegia in Is-
landiam sedes movit. In Islandia igitur natus Hængi filius
Storolphus et hujus filius Ormerus, omnium Islandorum, qvot
sunt qvotqve fuere et qvot post reliqvis erunt in annis, universali
judicio et censura robustissimus, qvod ex seqventibus experimentis
30 planum evadit. Anno enim ætatis 20 post aliqvot antea fortitudi-
nis edita documenta in generali omnium incolarum conventu,
cum eodem duo alii, qvi soli Islandorum fortissimi visi sunt,
convenissent, Ormerus palmam tulit; nornen uni illorum Thoral-
phus, alteri Moecolphus, qvi ut putabatur VI bene robustos
33 viros viribus æqvabant. His forte unå considentibus et nonnullis
aliis oblati sunt calcei ex ferro eqvini qvatuor tantæ molis, ut
absqve gumphis 6 libr. pondus æqvarent. Eos nactus Thoralphus
compressos paulisper utroqve pugno recurvat Ormeroqve tacitus
16*
Ormur
Storolffsun
Islandus