Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Side 260
246
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
Vid. fragment,
rerum Danic.
Vel rectius
sponté exulante
Olaus Sanctus, alias Crassus, Norvegiæ Monarcha
CAPUT I
Olai nativitas, jus regni, simultates cum Sveco, conjugium et
redintegrata grat'ia.
Circa annum Christi 995 cum VI aliis regulis et sociorum s
non exiguo numero incendio peremptus est Haraldus Grænske
å Sigridå Storradå, Sveciæ olim Regina, tum temporis vidua,
non aliå intercedente noxå qvam qvod nuptias ipsius ambirent.
Huic anno 996 natus est filius posthumus Olaus Crassus,
Pulchricomi abnepos ex maribus tantum descendens, ae proinde 10
ex ejusdem Pulchricomi lege regii nominis et ditionis Norvegiæ
hæres. Danus enim et Svecus, qvi cum Erico barone Norvegiam,
expulso Olao Trygg., occuparunt, per vim id ipsum non jure
obtinebant. Etenim Ericus non å filiis sed filiabus Pulchricomi
oriundus erat, qvocirca et ipse nunqvam sibi regium nornen 15
arrogavit, Danus vero et Svecus qvoad sangvinem extranei
prorsus omnino fuerunt.
Erant autem in ipsa Norvegia qvibus idem regnandi jus
hæreditarium esse poterat, qvod Olao Crasso, qviqve se Reges
appellari volebant, sed particularium provinciarum. In his fue- 30
runt Evindus, Ræricus, Dagus et alii Pulchricomi similiter
pronepotes ex maribus descendentes, qvi Haqvinianum injustum
imperium diu sustinebant intestinarum lanienarum pertæsi. Qvo-
rum etiam venienti Olao Crasso alii sponté et amicé jus regni
cedebant, alii coacti, id qvod Danicum compendium qvantum satis 25
est exponit; qvemadmodum etiam de Olai Crassi ortu et educa-
tione et regni initiis plurima attingit, qvibus idcirco omissis illic
initium faciemus, ubi omissa aut inversa primum aliqva majoris
momenti animadvertimus.
Primum igitur qvod de rebus gestis Olai Crassi extra patriam, 30
anteqvam regnum iniret, Danicum compend. attingit, enumeran-
tur in nostris historiis nominatim 19 aut 20 prælia qvibus ille
victor evasit.
Deinde circa prima regni initia Anno Christi 1014 in pugna
navali cum Svenone barone Haqvini f. gesta addendum est, ss
qvod hane præcesserit incendium Nidrosiæ urbis. Sveno enim