Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Síða 266
Thorgnyri auctori-
tatis plena oratio:
Veterum RR.
Svec. et sui Regis
moderni ingenia
depingens.
252 SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
inqve Thorgnyrum oculos et aures intendunt, cum is imperato
silentid sic inciperet:
Mutantur, inqvit, tempora; mutantur profecto etiam ingenia;
qvam enim diversum, qvæso, å suis prædecessoribus hic Olaus,
qvem Regem Sveciæ appellatis, gerit ingenium? Avus meus mihi 5
cognominis et hoc ipsum munus, qvo ego nunc fungor, aliqvot
Regum S. tempore gerens Ericum Emundi (alias Evindi) f.
Regem Sveciæ commemorare solebat, qvi qvotannis ad subigendos
ab orientali Sveciæ latere sitos populos in armis fuit, subegitqve
Finlandiam, Kyrialen, Eistlandiam, Curlandiam et piures ibidem 10
ditiones et provincias, ita ut inde merito magnus haberi vellet.
Is tamen nunqvam eb insolentiæ processit, ut eos, qvi justam
colloqvii causam attulerunt, audire recusaret. Noverat idem
avus meus hujus filii et successoris Bernonis R. S. mores et inge-
nium. Regni sui terminos ille strenué tutatus subditis intime is
carus vivebat, notis et ignotis pariter benignus et comis.
Ego vero Bernonis filium Ericum victorem (Sigursæla)
recenti memoriå teneo, qvå potentiå amplissimum Sveciæ regnum
defenderit et qvam se ad nostrum ingenium et consilia accom-
modarit. 20
Qvantum vero modernus hic noster Rex ab illorum ingenio
distat? qvam avitam clementiam innatå vel assumptå potius sibi
truculentiå mutavit, ut nullis nisi qvæ ipsi placeant loqvi præsu-
mat. Idqve ipsum pertinaci in qvemvis obvium tyrannide obtinere
conatur. Adhæc sine fronte odio et affectibus indulgens alienum 25
Norvegiæ regnum contra priorum om(n)ium Regum morem con-
traqve justitiæ leges invadere conatur, cum tamen multas sui
regni provincias vecordi neglegentiå abalienari sinat, sicqve
impudenter alienum regnum affectat, dum proprium tutari non
valet; qvå avaritiå et ambitione multorum nostrum vitæ et 30
fortunis et nocuit et in posterum nocebit, nisi isti malo mature
occurratur.
Nunc me igitur ad te, Olae Rex Sveciæ appellate, converto
meamqve serio et piebis voluntatem et sententiam aperio, nempe
ut mox cum Norvego in gratiam redeas inqve firmioris amicitiæ 35
pignus filiam Ingegerdam ipsi per ipsius legatos despondeas. Cui
nostræ voluntati si parueris, nos ad repetendas tecum alienatas
illas Sveciæ provincias paratissimi erimus. Sin minus, hisce te