Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Síða 272
258 SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
petitioni nec annuere nec renuere velle. Ergo deliberatione factå
in hoc omnes fere conveniunt, ut postulato obseqvio regium favo-
rem redimant. Ast rogatus inter alios sententiam Enerus Thuer-
æingur, Godemundi frater, minoris licet qvam frater æstimatio-
nis, majori prudentiæ tamen: Eqvidem ait, si me audietis, regiæ
petitioni nulla ex parte satisfacietis. Sin minus, mihi credite, å
libertate ad servitutem, ab immunitate ad onera, ab eqvis ad
asinos descendemus. Etenim si Norvego tributarii fiamus, qvid
obstat qvo minus nos ut jam miseros subditos fatiget, onus oneri,
tributo tributum addendo et augendo, ut tandem non fortuna-
rum, non capitis proprii jus habeamus. Deinde si insulam qvam
petit obtineat, januam ipsi ad oppressionem nostri aperiemus1.
Est enim talis insula, qvæ si nihil commeatus illius avehatur,
qvem assidua piscatio suppeditat, mediocrem exercitum solå
piscatione alere possit; qvem si eb Rex transferat, qvid superest,
nisi ut milites continentem ubi volent Liburnicis petentes omnium
nostrum res in angustum cogant habitationemqve nostram usqve
adeo distractam et qvoad situs locorum raram, ubi unus alteri
ad subitam militum impressionem auxilio venire neqvit, igni et
ferro devastent, si non omnia ad Regis imperata vel potius mili-
tum ipsius libidinem faciamus. Ergo si libertatem servitute com-
mutare velitis, prædictæ Regis petitioni annuatis licet; sin avitam
vobis libertatem retinere, si vitæ fortunarumqve jura sarta tecta
servare magis animo est, me audiatis hac in re oportet. Benignus
sané Rex est et humanus satis Olaus, sed cujus amici, non servi,
esse velimus, qvibus patria contigit libertas. Deinde qvamvis hic
benignus clemensqve, qvis scit, an tales habiturus sit successores?
Ergo pro eå, qvæ in manibus est libertas, nobis et posteris con-
servanda, ut pro aris et focis pugnemus. Jam vero qvod postulat,
ut primarii nostræ reipublicæ viri ad ipsum ultro veniant, qvid
qvæso aliud vult, qvam ut iis secum detentis plebem nostram
capite truncatam, qvo volet in sui obseqvium ducat. Mea igitur,
viri fortissimi, hæc est sententia, ut ex petitis nihil omnino Regi
Norvegiæ concedatur, nisi majora damna incurrere velitis. Hæc
Ennerus, cujus prudens consilium et diserta2 oratio omnium ani-
mos ita mutavit, ut continuo in ipsius sententiam pedibus descen-
sum sit.
5
10
is
20
25
30
35
* apperiemus cod. % discerta cod.