Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Side 275
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
261
plerunqve ita instructus veniebat, ut si qvid forte gravius in
illum å Rege designatum fuisset, haberet qvod apponeret; atqve
id ipsum maximé Regi ægré faciebat, qvod videretur Erlingus
cum Rege viribus qvodam modo contendere, ut cum Asbernus
5 qvidam nobilis, Erlingi ex sorore nepos et Thori Hund, nobilis
et potentis viri, nepos ex fratre, in partes Norvegiæ meridionales
emendi frumenti gratia navali itinere profectus est. Cum borea-
les (ubi is habitavit) summa inopiå laborarent, vetuerat autem
Rex omnino frumentum ex iis provinciis exportari. Sed Asbernus
10 existimans cum nobilium libertate pugnare, si res suas cui vel-
lent non venderent, ad avunculum Erlingum frumentum empturus
venit, qvod non ab Erlingo (ne videretur Erlingus in prædictum
Regis mandatum delinqvere), sed Erlingi servis, qvi proprium
habebant, nactus est; qvo tamen in reditu å qvodam villico regio
15 in universum spoliatus est, 50 secum viros ad id negotium ad-
hibente. Id villicus cum sæpe et multum apud Regem et alios
gloriaretur, Asbernum ad ultionem vocavit; å qvo in ipsius
Paschæ feriis ignoto habitu interveniente ad regiam mensam
sedens in conspectu Regis et aliorum cæsus est; ubi mox Asbernus
20 captus et in vincula conjectus est.
Skiaigus autem Erlingi Skialgi filius in aula Regis velut
pactæ aliqvando inter Olaum et Erlingum gratiæ obses degebat;
is continuo Regi supplex orat, ut Asberni vitam prætio qvantum-
vis magno redimendam sibi condonare velit. Rex preces durå
25 aure respuit, qvod Asbernus triplicis qvasi homicidii reus esset,
qvod et die festo et in præsentia Regis et villicum regium occidis-
set. Non exauditus Schialgus irato similis Rege insalutato abiit
continuo, 12 famulis comitatus patrios lares festinanter adiit,
summo diluculo adveniens, fores effringens consangvineum As-
3o bernum ad (supplicium) vinelis asservari narrat. Nullå morå
t5°o viros ilico conflant, et cum jam postridie sacris Rex inter-
esset, cum eo exercitu superveniunt, Asbernum non rogato Rege
vinelis eximunt ac plateam qvæ å templo ducebat armata cohorte
utrinqve stipant; egressoqve Rege Olao, ipse Erlingus Asberni
as nomine fit supplex. Apparet, inqvit Rex, non supplicatum sed
pugnatum advenisse te, ut non clementiå, sed metu armorum
tuorum vestro Asberno parcam. Sed tenta qvå lubet, nusqvam
fugio. Ego vero, Erlingus ait, omnia inter nos amicé agi inprimis