Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 276
262
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
Tertia cædis
Olai Crassi
occasio
IV. occas. cæ-
dis Olai Crassi
percupio. Sit penes te libertatis jus Asberni, vivat modo; qvod
si nihil præcibus impetravero et te mihi irato utendum sit, faxo
alias ut convenisse nos non expediat. Tum episcopo Sigvardo
intercedente sponså immunitate Asbernus Regis manum deoscu-
latur, at Erlingus insalutato Rege discessit. Asbernum Rex in 5
interfecti villici locum substituit; id cognati homine libero et
nobili summe indignum rati servile gerere officium et homini
servo succedere persvaserunt, ut relicta villa ad sua se reciperet;
qvi deinde paulo post å qvodam Asmundo regio præfecto in
Halogia viro ignobili, sed Regis summo amico, hastå trajectus 10
est, cum vicinum forte littus præterlegentes unus alteri obvius
foret. Ast Asberni mater patruo ipsius Thoro Hund hastam
sangvineam affert, addens, nisi eådem Olai Regis pectus similiter
transfigeret, eum in hominum albo non locum esse habiturum;
id autem præstitit hic Thorus paulo post in pugna Stiklastadensi. 15
Accedunt etiam alia qvibus magnatum animos sibi infensos
Rex Olaus reddidit. Calfo Arneri filius privignum habuit, Tho-
rum nomine, præcipuæ nobilitatis virum, qvi jam annos natus
18 å Canuto Daniæ Angliæqve Rege pecuniå corruptus ei recepe-
rat Regi Olao clandestinam necem esse illaturum. Is uxorem ex 20
Hedemarchia acceperat, magnæ opinionis et æstimationis juvenis.
Olaum convivio exceptum humanissimé tractat; ibi å qvodam
suorum de fraude hospitis fit certior Olaus, eumqve in ipso
convivio stantem å cyathis de ætate interrogat atqve laudat viri
staturam et corporis excellens decus: En qvæ manus, ait, qvæ 22
brachia; interqve laudandum cubitum dextrum contrectans de-
prehendit sub veste ingentis magnitudinis annulum, qvo ad
detestandum parricidii scelus å Canuto fuerat conductus. Tum
Thorus: Parce, ait, o Rex, hulcus enim subest. Scin tu me chirur-
gum peritum hulcerum, ait Olaus, et detracto annulo Thorum 30
crimen confitentem capite mulctavit, nihil Calphone Arneri f.,
qvi jam ad aulam Regis reversus fuerat, neqve ullis intercedendo
proficientibus.
Griotgardum etiam hujus Thori fratrem ob fratris necem
in regios rusticos tumultuantem noctu incautum oppressit (in3s
qvo tumultu Ar(n)bernus Arneri f. occubuit).