Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 288
274
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
castris remoto, qvo facilius civibus imponeret, ut qvi graviter
ægrotans militum strepitu offenderetur. Interim centuriones,
decuriones aliiqve melioris notæ milites, qvibus ducis sui sålus
cordi esse debebat, lugubri veste assumptå visi sunt å civibus
Norbricti tentorium subinde petere et repetere, ire et redire. s
Persvasi hoc pacto, qvod non erat, cives å Nordbrictianis rogan-
tur, vellent concesså immunitate militibus ducis sui funus urbe
excipere. Illi et præcipué sacrarum ædium antistites funus cer-
tatim expetunt, illud certum habentes non exigua donaria in
tanti tam opulenti principis funere, heroum recepto more, in 10
ædes et templa conferri. Nullå morå exeqvias parant, in funus
prodeunt. Suos autem Nordbrictus antea monuerat, ut sub
pileis galeas, sub veste talari (qvæ lugentium est) loricas in-
duerent atqve acinaces occultos gererent. Ipse deniqve Nord-
brictus ita instructus unå cum reliqvis feretrum funere vacuum i s
portabat. At in ipso urbis ingressu loculos per medium portæ
aditum transversim deponunt portarumqve valvis utrinqve, ne
claudi possent, opponunt. Hine signo reliqvo exercitui dato,
civibus nihil tale suspicantibus, superiores fiunt. Hæ fuerunt
memorabilia hujus belli Siciliensis stragemata, cum alioqvi decies 20
et qvinqvies acie direetå pugnans semper Nordbrictus victor
evaderet. Nordbricti castra in extraneis multi Islandi secuti
sunt, ex qvibus Heliodorus signifer Snorronis Goda filius et
Alfus Ospaci filius consiliarius vel etiam aulæ magister præ-
cipué commemorantur, Haraldi ubiqve individui comites, donec 2s
regnum Norveg. adiret.
(Compend. Danic. fol. 67. b. Kong Haralldt wandtt
LXXX byer och Slott indt udi Africa.)
In primis autem Persas et Ethiopas exereuit ibiqve magnam
auri et gemmarum aliarumqve prætiosissimarum rerum copiam 30
conflavit.
(Compend. Danic. fol. 68. a. Da bleff Zoe dronning
wred paa Haralld og gaff hannem skiuld, at hånd haffde
underslaget sig guild och pendinge, som Kongen burde at
haffue den stund hånd vaar Kriigssøffuerst.) 35