Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Síða 289
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
275
Tale fuit pactum Imperatoris Constantinopolitani cum Nord-
bricto, cum ejus nomine bellum in exteros duceret, ut vicissim
Imperator ex singulis navibus 100 marcas argenti reportaret,
qvod reliqvum acqviri posset Nordtbricto proprium cederet.
5 Sed cum Nordbricti spolia immensum crescerent, unå cum opibus
invidiam aliorum sibi comparavit atqve inprimis Gregorii illius,
ejusdem secum laudis qvasi rivalis, qvod ex seqventibus apparet.
Cum enim ex bello Africano Normanni Constantinopolim reversi
essent, in Græciam hostis extraneus irrupit feroci potentia et
10 viribus immensis, ita ut imperatum malum Imperator non parum
extimesceret. Habito senatu Gregorius Imperatori persvasit, ut
Norbrictus cum suis (qvos jam Normannos vocavimus) in
hostem cum suis permitteretur; certo enim statuit extremum hoc
ei vitæ tempus fore, si se in illud periculum conjiceret eamqve
15 tam duram provinciam susciperet; cæterum Norvegi miraculoso
numinis auxilio hostem fuderunt. Alias etiam non unå ratione
Nordbricto damnum inferre conatus est Gregorius, ut cum eum
apud Regem detulit negligenter habitarum excubiarum urbis
Constantinopolitanæ, qvæ forte Nordbricto å Rege demandatæ
20 erant, Regemqve impulit, ut armatå cohorte Norbricti diligen-
tiam noctu pertentaret, qvam cohortem Nordbrictus magna
strage delevit. Hine etiam calumniæ de ambitå å Nordbricto
filia Regis Maria, qvæ carceris Nordbricti causa fuit. De qvo
vide Compend. Danic., ubi tamen hæc addenda sunt.
25 (Compend. Danic. fol. 68. b. Endog Saxo shriffuer
anderledis der om, scilicet de Haraldo, educto ex carcere
Constantinopolitano.)
Utrumqve verum esse potest, et nostræ etiam historiæ utrum-
qve asserunt. Draconem in foedum istum carcerem conjectus mox
so agressus illum duorum incarceratorum, qvi una incarcerati sunt,
sociorum Heliodori et Ulfonis, auxilio cultello peremit, qvem
m veste absconditum habuerat, cum alioqvi inermes essent. Hine
fæmina illa demisso fune, sine qvo ascendere omnino non pote-
rant, ilhs auxilio venit.
35 Norbrictus autem, postqvam eductus carcere armato milite
regiam invadens Constantinum Monomachum captum utroqve
lumine orbasset, triremes duas confestim expedit et Mariam