Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Side 292
278
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
ferro delevit, præter captivas fæminas et paucos, qvi sibi fuga
consulere poterant) convertit. De hac incursione vid. Danic.
comp. fol. 70, a. b.
Nec turbarum et latrociniorum modum tenuit Haraldus,
donec anno regni sui (ex qvo primum Norvegiam ingressus est)
16. Svenone Ulfonis ad Halandiam pugna navali devicto (qvam
Danicum conipendium qvodammodo describit fol. 72 et dein-
ceps) post triennium gratiam cum Dano iniret. Hæc igitur
proprii regni limites tuendo et vicinos carpendo in armis egisse
scribitur Haraldus; nunc qvid in subditos fuerit, dicendum et
aliqvot exemplis docendum est, idqve annorum seriem per-
seqvendo; horum nihil delibat1 Danic. compend.
Supra meminimus strenui cujusdam viri Islandi, Heliodori
Heliodorus r . . ttii i *111*
Snorronis ishmdus onorronis, cujus opera Haraldus, dum exteris bellis nornen suum
dilataverat, ad placitum usus est. Hic ipsius Haraldi testimonio
fuit vir strenuus (si qvis alius), qvem præter staturam eximiam
etiam formæ venustas commendabat, tum etiam constantiå in-
auditå ae pæne Stoicå præditus, lætis non gaudebat, adversis
nullis tristabatur, nulla res, nullum periculum cibi somnive modum
mutavit. Hic cum adhuc anno 1048 aulam Haraldi seqveretur,
patrios lares invisendi veniam impetrat2, cumqve abiturientem
rogaret Haraldus, num qvid mercimonium secum asportaret?
respondit Heliodorus: Omnia, inqvit, mea mecum porto; signi-
ficans se præter indumentum nihil asportare. Absit, ait Ha-
raldus, neqve enim gratis infidelem operam navasse, tot et
tanta pericula meo nomine frustra subiisse fas sit. Simulqve
navem mercibus commodis oneratam ei honorarii loci donat.
Cæterum Heliodorus anno proximo ex Islandia reversus qvomodo
Regis gratiå prope exciderit dicam.
Vixit in aula Haraldi emeritus qvidam miles et aulicus,
nomine Thorus. Is cum apud Regem qværeretur se propter
provectiorem ætatem et valetudinem infirmiorem tum in poculis
(qvæ tum immania fuisse intelligo), tum in aliis oneribus seu
rigore aulæ imparem esse reliqvis, seqve ergo å Rege manu
mittit peteret, respondet Rex et dimitti ipsum negat, sed ne ultra
lubitum bibat permittit, qvamvis id legibus aulæ contrarium.
5
10
15
20
25
30
35
1 dilibet cod. 2 impetret cod.