Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Síða 294
28o
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
tas prævaluit, et navis saxo illisa pessundata est, nautæ autem å
sociis instanti periculo excepti sunt, natandi siqvidem arte omnes
aut pleriqve Norvegi id temporis pollebant, ii inqvam, qvos aula
Rex dignabatur, qvå confidentiå præsens consilium Rex con-
tempsit. Id Haraldus vero in Heliodori contumeliam, ut existi- s
marent alii gubernatoris seu naucleri ignaviå navem periisse. In
littus vicinum descendunt, navem Regiam non exiguå opera repa-
rant. Ibi Heliodorus navarchiam serio recusat, cum et annuo
stipendio fraudatus sit et hac Regis gubernandi contentione alio-
rum opprobriis expositus. Rex, ne Heliodorum amitteret, 12 10
libras argenti defæcati mox exponit. Denegat nihilominus suam
Regi in posterum operam Heliodorus, nisi peculiari navi ab ipso
donetur. Obseqvitur Rex, sed ægré; nobiles enim tantum in regio
comitatu erant propriis navibus Regem seqvuti. Rex tamen unum
ex nobilibus sibi deposcit, Svenonem de Lyrgiu, ut relictå sua is
navi regiam ascendat Regiqve å consiliis esse debeat. Novus
hic, inqvit Sveno, delatus honos, sed navis mea cui cedet? Helio-
doro Snorronis, inqvit Rex. Non putaram, Sveno ait, Islandos
nobilibus Norvegiæ naves et qvidem proprias prærepturos. At
tu jam, mi Sveno, mihi morem gere, inqvit Haraldus, nam et 20
ille se nobilem esse probare potest.
Pergunt igitur incepto itinere, cumqve non multo post apud
Vichenses læta convivia agitarent, Sveno navem Heliodoro con-
cessam clam subducit ejectosqve nautas dat in fluctus præcipites.
Nautæ enatantes convivium ingressi de injuriå navarcho suo 2s
Heliodoro qveruntur, Heliodorus vicissim Regi. Rex per suos
nuncios navem invito Svenone reduci curat. Sed tandem suppli-
citer å Svenone rogatus navem ab Heliodoro certo auro redemit,
ita ud de soluto mox precio tantum 4 lib. auri restarent.
Seqventem hyemem Nidrosiæ peragunt, et Heliodorus solu- 30
tionis moram fert tacité, sed et Rex ægré soluturus fuit. Helio-
dorus instante jam æstate anni 1050 iter in Islandiam adornat.
Ubi demum tempus postulare ait, ut Rex Haraldus reliqvum
aurum solveret, Haraldus de die in diem procrastinando nihil
solvit. Venti secundi spirant, Heliodorus navigium ipso portu 35
subducit indeqve exiguå cymbula vectus urbem repetit. Nox eo
anni tempore minimé opaca; urbem armatus ingreditur, cumqve
antra et domus probé cognitas haberet, Regis cubile adit, fores