Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 298
284
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
Eneri
integritas
spicére, olim tanto discrimine brevior reddåre. Id, ait Enerus,
non te penes sed Deum esse credimus; tu vero nullis minis os
mihi obturandum scies.
In hoc eodem patriæ libertatis vindicandæ studio etiam post
Magni Regis obitum Enerus perstitit; qvod ubi Haraldo displi-s
cere sensit, non dubitavit cum præsidio in senatum etiam non
vocatus venire. Qvoties enim Rex Nidrosiæ senatum habuit,
Enerus novem interdum, interdum 8 navibus et viris circiter 500
munitus venit multaqve tandem audacter nec sine aperta vi con-
tra Regem tentavit et obtinuit. Ut qvum qvendam furti accusa-10
tum armata manu præsente Rege judicio eripuit, item cum Regem
thesauri é terrå defossi, qvem Rex sibi vendicarat, postularet, eb
qvod probare poterat socerum suum Haqvinum divitem posse-
disse et ibidem unde effossus est recond(id)isse, cumqve Rex ar-
gueret ejusmodi thesauros ad fiscum pertinere, eccepit Enerus: is
nisi possessor vel herus legitimus inventus fuerit. Addit etiam
Enerus se, si non juridico processu, certé armis thesaurum å
Rege repetiturum esse, qvå ratione id qvod voluit obtinuit. Ubi
Haraldus, 6 te Enere, inqvit, re, me vero nomine tenus Regem,
qvi sic mihi tuo Marte imperes (apparet Haraldum Regem de-20
finiisse non justo sed etiam injusto et voluntario imperio). Fuit
hæc cædis Eneri et filii Indridi potissima causa, qvos Haraldus
per fraudulentum dolum et homine nedum Rege indignum tru-
cidari curavit, ut mox audietur.
Posthæc Haraldus^ ut alias sæpe ita tum astuta vulpe calli- 25
dior, aliqvot Danos in vincula clam conjecerat, qvos deinde jubet
vitam hac ratione redimere, ut se acceptå magna pecuniæ summa
Svenonis Ulfonis Daniæ Regis nuncios clandestinos esse dicerent,
hujus rei gratiå in Norvegiam missos, ut privata largitione no-
bilium animos inescarent et Svenoni addictos redderent. Illis ad 30
hane rem literas sub nomine et sigillo Svenonis exaratas Haral-
dus committit. Isti læti mandata peragunt et primum Enerum
Thambschelver tentant, qvi qvå erat integritate sibi cum Haraldo
qvædam minus amica intercederent, tamen pro eo et patria con-
tra qvemvis extraneum, si opus sit, vitæ et fortunarum dispendio 35
pugnaturum esse. Tentarunt et alios, qvorum nonnulli decipi se
passi sunt et perfidiam in proprium Regem avaritia declararunt.
Ad Haraldum reversi rem omnem penitus aperiunt, ille continuo