Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 300
286
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
Rebus igitur in angustum coactis Haraldus ad Finnonem
Arnerum affinem suum (patruus ille Reginæ) confugit rogat-
qve, ut suå authoritate et potentia, qvå apud incolas valebat,
hane offensam emendare sibiqve et plebem et nobiles reconci-
liare velit. Fuerunt autem præcipui, å qvibus ob scelerata illa
homicidia Haraldus sibi metuit, Ormerus baro Uplandensis,
Indrido consobrinus, et Flaqvinus Ivari filius, eidem sobrinus,
ut ex tabula cognationis supra posita videre est. Acerrimus pro-
feeto hic Haqvinus affinis et consangvinei ultor futurus, qvippe
cui potentissimi Norvagorum, Thrandhemi, ad eam rem amisso
Thrandhemorum capite Enero Thambschelver se suaqve omnia
promptissimé deferebant.
Finno igitur hane provinciam Regis nomine suscepturus, si
forte concitatas consilio et authoritate sopire qveat turbas, rogat
qvid sibi et qvid Haqvino Ivari f. præmii esse debeat? Illi se
Haraldus omnia regiå dignitate tantum exceptå permittere ait.
Pollicitatione tam liberali motus primo Nidrosiam Finno abit
et habito conventu longå oratione persvadere conatur, ne qvic-
qvam præproperé contra Regem Norvegiæ tentarent, vellentqve
meminisse, qvam infeliciter et inconsulto incolæ contra Olaum
Crassum arma sumpsissent; Regem qvæ deliqverit regali bene-
volentiå et beneficiis esse resarciturum eum hæredibus occisorum,
tum consangvineis. Obtinuit hac oratione id tantum, ut Thrand-
hemi inconsulto Haqvino Ivari filio nihil moverent turbarum.
Pergit igitur et generum Ormonem bar. convenit eumqve primum
in suam sententiam pellicit, deinde ambo Haqvinum adeunt,
negocium exponunt. Haqvinus serio testatus est magnam sibi
ineumbere necessitatem, ne affinis et consangvinei cædem inul-
tam sinat, præsertim eum id relictæ occisorum viduæ multis lacry-
mis postulent, tum amici, affines et cognati omnes, totaqve adeo
Thrandhemia flagitet suumqve ad eam rem auxilium non polli-
ceatur modo sed obtrudat.
At contra Finno regiæ clementiæ pollicitationes referens et
contrarii periculi damna commemorans (si nempe Regi bellum
moveret vel omnium rerum jacturam facere, victum aut victorem
læsæ majestatis æterno eum probro reum peragi) demum etiam
5
10
15
20
25
30
35