Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 301
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ 287
ab Haqvino qvod voluit obtinuit, facta tamen fide Regem Haral-
dum1 conditiones pacis ab Haqvino propositas accepturum.
Unam autem conditionem proposuit Haqvinus, ut videlicet
Haraldus consangvineam Ragnhildam defuncti Magni Regis
s filiam conjugio sibi jungeret eå dote, qvam ipsa proprio Marte
deligeret.
Ergo jam consummendæ concordiæ gratia Regem invisentes
conditiones pacis exponunt. Respondit Rex per se id licere, si
per illam; illa vero nisi vel Regi vel baroni nupturam se negat.
10 Instat igitur Haqvinus, ut qvod ejus nomine Finno promisisset
Rex effectum dåre non remoretur, sive virginis responsum et2
animum emollire, sive sese baronica dignitate pro virginis postu-
lato ornare malit. Utrumqve Haraldus facturum pernegat, cum
tamen antea Finnoni omnia ex sententia facturum recepisset.
15 Hæc in Rege videri poterat fides sané Cretica.
Finno igitur et Haqvinus re infecta abeunt, Haqvinus in
Daniam ad af finem Svenonem Regem D., ubi contra Vandalo-
rum et Curlandorum crebras in Dani provinciam incursiones
dux exercitus creatus est. Hine Ormone barone fatis funeto in
20 Norvegiam reversus petitam olim virginem cum baronis dig-
nitate adeptus est.
Occasio reditus in Norvegiam ea fuit, qvod Asmundum qven-
dam Svenonis Ulfonis consangvineum, insignem piratam et præ-
donem, nec ullius magis qvam Svenonis ditionem igni ferroqve
25 vastantem, jussu Svenonis cum eo navali pugna congressus occi-
dent, consangvinei enim mortern, qvantumvis malefici, ferre
non poterat Sveno, qvin Haqvinum omnino dimitteret.
Ast Finno Arnerus, cujus authoritate et consiliis Haqvinus
Ivari et alii Regi pepercerunt, pro navatå fideli opera petivit,
30 ut Kalfo frater, tum inde å Magni boni temporibus exul, revo-
caretur et bona omnia olim fisco addicta recuperaret. Annuit
Rex petitioni, et Calfo exilio revocatus sacro foedere in gratiam
ob Finnonis intercessionem recipitur; cæterum prodolor nulla
fidei, nulla foederis religio, etenim paulo post in Fionia exigua
as manu contra incomparabilem Danorum exercitum Haraldi auspi-
ciis pugnans Haraldiana subdolå fraude Calfo cæsus est. Nam
Haqvinum cad. 2 est cod.
1