Bibliotheca Arnamagnæana - 01.10.1950, Page 303
SUPPLEMENTUM HISTORIÆ NORVAGICÆ
289
qvod Haraldus non libenter audiebat; eo erat enim ingenio
natus, ut nullum æqvalem, nedum superiorem ferre posset. Adhæc
rumore Haraldus accepit Haqvinum fugitivum Svenonem sub-
duxisse, qvod ipsum læsæ majestatis crimen arbitratus cum viris
5 200 in Opplandiam Haqvinum incautum oppressurus perrexit.
Sed Haqvinus ab amicis præmonitus se suaqve in Sveciam con-
tulit, dum Haraldus Nidrosiam reversus qviesceret; attamen
vivo Haraldo nunqvam deinde sedes in Norvegia fixas habuit.
Semper tamen Haraldi ditionem infestam habuit, et semel, qvod
io constet, acie circa brumam conflixerunt in Vestrogotia, cum
Haqvinus et ob loci importunitatem et sociorum, qvi Gothi erant,
ignaviam prælio inferior factus fugeret, etiam signo amisso,
qvod defuncti Magni boni fuerat, et jam diu cupitum tum pri-
mum Haraldus nactus est; at non diu obtinuit. Dum enim Haral-
15 diani erectis duobus vexillis iter suum convertunt, ecce ex vicina
sylva prosilit eqves, qvi surreptum vexillum occiso signifero
secum in opacum lucum asportavit. Hic fuit ipse Haqvinus, at
ibi Haraldus partam perdidisse victoriam sibi visus est.
Jam ejus qvod dixi, Haraldum æqvalem ferre non potuisse,
20 nedum superiorem, exemplum genuinum accipe, cujus certum
tempus omnino constare non potest. Constat tamen antea factum
qvam Heliodorus Snorronis ille Islandus aulam Haraldi reli-
qverit; nihili autem interest, qvo loco aut tempore ponatur.
Eodem namqve tempore et Heliodorus et piures Islandi aulam
2s seqvebantur, inter qvos Bodevarus Elldjarni, Arnorus Kielling-
garneff1, Otto Ofeigi f. de Mel in Midfiord, item Hiorterus
Olai f., Thorarinus Nefulfi f. etc. Omnes isti in magno apud
Regem Haraldum prætio habiti, nihil autem interest, ut dixi,
qvo loco aut tempore hoc historicum exemplum ponatur, inge-
3o nium enim tantum declarat Haraldi, res gestas neqve turbat
neqve disponit.
Aslacus nornen fuit viro cuidam plebejo, sed prudentiå et
rerum non contemnenda scientiå prædito, in insula borealis Nor-
vegiæ habitanti, Torgum dicta. Filium is habuit Hemingium,
35 plurimarum rerum scientiå insignem, qvæ illam gentem et eo
seculo virum bonum et celebrem ornare credebantur. Primum
1 Krillinggar- cod.
Heming(i)us Norv#
omni arte
Haraldo superior
19 bibliotheca ARNAMAGNÆANA, IX